[1] Quomodo nix in aestate et pluvia in messe, sic indecens est stulto gloria.
[2] Sicut avis ad alia transvolans et hirundo volitans, sic maledictum frustra prolatum non superveniet.
[3] Flagellum equo et camus asino et virga dorso stultorum.
[4] Ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam, ne tu quoque efficiaris ei similis;
[5] responde stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur.
[6] Amputat sibi pedes et iniuriam bibit, qui mittit verba per manum stulti.
[7] Quomodo molles claudo tibiae, sic in ore stultorum parabola.
[8] Sicut qui celat lapidem in acervo, ita qui tribuit insipienti honorem.
[9] Spina crescens in manu temulenti, sic parabola in ore stultorum.
[10] Sagittarius, qui conicit ad omnia, ita qui stultum conducit et qui vagos conducit.
[11] Sicut canis, qui revertitur ad vomitum suum, sic stultus, qui iterat stultitiam suam.
[12] Vidisti hominem sapientem sibi videri? Magis illo spem habebit stultus.
[13] Dicit piger: " Leaena est in via, et leo in plateis ".
[14] Ostium vertitur in cardine suo, et piger in lectulo suo.
[15] Abscondit piger manum in catino et laborat, si ad os suum eam converterit.
[16] Sapientior sibi piger videtur septem viris respondentibus sententias.
[17] Apprehendit auribus canem, qui transiens commiscetur rixae alterius.
[18] Sicut insanit, qui mittit sagittas et lanceas in mortem,
[19] ita vir, qui decipit amicum suum et dicit: " Nonne ludens feci? ".
[20] Cum defecerint ligna, exstinguetur ignis, et, susurrone subtracto, iurgia conquiescent.
[21] Sicut carbones ad prunas et ligna ad ignem, sic homo litigiosus ad inflammandas rixas.
[22] Verba susurronis quasi dulcia et ipsa perveniunt ad intima ventris.
[23] Sicut argentum sordidum ornans vas fictile, sic labia levia et cor malum.
[24] Labiis suis se dissimulabit inimicus, cum in corde tractaverit dolos:
[25] quando mollierit vocem suam, ne credideris ei, quoniam septem abominationes sunt in corde illius;
[26] operiet odium fraudulenter, revelabitur autem malitia eius in concilio.
[27] Qui fodit foveam, incidet in eam; et, qui volvit lapidem, revertetur ad eum.
[28] Lingua fallax non amat veritatem, et os lubricum operatur ruinas.