Skip to content
Opens in a new window

[1] Fili mi, ne obliviscaris legis meae, et praecepta mea cor tuum custodiat;

[2] longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem apponent tibi.

[3] Misericordia et veritas te non deserant; circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui,

[4] et invenies gratiam et successum bonum coram Deo et hominibus.

[5] Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae.

[6] In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos.

[7] Ne sis sapiens apud temetipsum; time Dominum et recede a malo.

[8] Sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossibus tuis.

[9] Honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum,

[10] et implebuntur horrea tua frumento, et vino torcularia tua redundabunt.

[11] Disciplinam Domini, fili mi, ne abicias nec asperneris, cum ab eo corriperis:

[12] quem enim diligit, Dominus corripit et quasi pater in filio complacet sibi.

[13] Beatus homo, qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia:

[14] melior est acquisitio eius negotiatione argenti, et auro primo fructus eius.

[15] Pretiosior est cunctis gemmis, et omnia pretiosa tua huic non valent comparari;

[16] longitudo dierum in dextera eius, et in sinistra illius divitiae et gloria.

[17] Viae eius viae pulchrae, et omnes semitae illius pacificae.

[18] Lignum vitae est his, qui apprehenderint eam; et, qui tenuerit eam, beatus.

[19] Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit caelos prudentia;

[20] sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rorem stillant.

[21] Fili mi, ne effluant haec ab oculis tuis; custodi prudentiam atque consilium,

[22] et erit vita animae tuae, et gratia collo tuo;

[23] tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget.

[24] Si dormieris, non timebis; quiesces, et suavis erit somnus tuus.

[25] Ne paveas repentino terrore et irruentem tibi turbinem impiorum, cum venerit.

[26] Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum, ne capiaris.

[27] Noli prohibere beneficium ab eo, cui debetur, si in potestate manus tuae est, ut facias.

[28] Ne dicas amico tuo: " Vade et revertere, cras dabo tibi ", cum statim possis dare.

[29] Ne moliaris amico tuo malum, cum ille apud te sedeat cum fiducia.

[30] Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit.

[31] Ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris omnes vias eius,

[32] quia abominatio Domini est omnis pravus, et cum simplicibus societas eius.

[33] Maledictio a Domino in domo impii, habitacula autem iustorum benedicentur.

[34] Ipse deludet illusores et mansuetis dabit gratiam;

[35] gloriam sapientes possidebunt, stultorum exaltatio ignominia.

Proverbiorum — Chapters