[1] Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiae meae inclina aurem tuam,
[2] ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent.
[3] Favum enim stillant labia meretricis, et nitidius oleo guttur eius;
[4] novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps.
[5] Pedes eius descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius tendunt;
[6] cum non observet semitam vitae, vagi sunt gressus eius, et ipsa nescit.
[7] Nunc ergo, fili mi, audi me et ne recedas a verbis oris mei.
[8] Longe fac ab ea viam tuam et ne appropinques foribus domus eius.
[9] Ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli,
[10] ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena,
[11] et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum
[12] et dicas: " Cur detestatus sum disciplinam, et increpationes renuit cor meum,
[13] nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam?
[14] Paene fui in omni malo, in medio ecclesiae et synagogae ".
[15] Bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui,
[16] ne deriventur fontes tui foras, et in plateis rivi aquarum;
[17] habeto eas solus, nec sint alieni participes tui.
[18] Sit vena tua benedicta, et laetare cum muliere adulescentiae tuae;
[19] cerva carissima et gratissimus hinnulus, blanditiae eius inebrient te in omni tempore, in amore eius delectare iugiter.
[20] Quare seduceris, fili mi, ab aliena et foveris in sinu extraneae?
[21] Quoniam ante Dominum viae hominis, et omnes gressus eius considerat.
[22] Iniquitates suae capient impium, et funibus peccatorum suorum constringetur.
[23] Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiae suae decipietur.