[1] Parabolae Salomonis. Filius sapiens laetificat pa trem, filius vero stultus maestitia est matris suae.
[2] Nil proderunt thesauri impietatis, iustitia vero liberabit a morte.
[3] Non affliget Dominus fame animam iusti et cupiditatem impiorum subvertet.
[4] Egestatem operata est manus remissa, manus autem fortium divitias parat.
[5] Qui congregat in messe, filius sapiens est; qui autem stertit aestate, filius confusionis.
[6] Benedictiones Domini super caput iusti, os autem impiorum operit violentiam.
[7] Memoria iusti in benedictione erit, et nomen impiorum putrescet.
[8] Sapiens corde praecepta suscipit, et stultus labiis corruet.
[9] Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter; qui autem depravat vias suas, manifestus erit.
[10] Qui annuit oculo, dabit dolorem, et stultus labiis corruet.
[11] Vena vitae os iusti, et os impiorum operit violentiam.
[12] Odium suscitat rixas, et universa delicta operit caritas.
[13] In labiis sapientis invenitur sapientia, et virga in dorso eius, qui indiget corde.
[14] Sapientes recondunt scientiam, os autem stulti ruinae proximum est.
[15] Substantia divitis urbs fortitudinis eius, ruina pauperum egestas eorum.
[16] Opus iusti ad vitam, fructus autem impii ad peccatum.
[17] Graditur ad vitam, qui custodit disciplinam; qui autem increpationes relinquit, errat.
[18] Abscondunt odium labia mendacia; qui profert contumeliam, insipiens est.
[19] In multiloquio non deerit peccatum; qui autem moderatur labia sua, prudentissimus est.
[20] Argentum electum lingua iusti, cor autem impiorum pro nihilo.
[21] Labia iusti erudiunt plurimos; qui autem indocti sunt, in cordis egestate morientur.
[22] Benedictio Domini divites facit, nec addet ei labor quidquam.
[23] Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentiae.
[24] Quod timet impius, veniet super eum; desiderium suum iustis dabitur.
[25] Quasi tempestas transiens non erit impius, iustus autem quasi fundamentum sempiternum.
[26] Sicut acetum dentibus et fumus oculis, sic piger his, qui miserunt eum.
[27] Timor Domini apponet dies, et anni impiorum breviabuntur.
[28] Exspectatio iustorum laetitia, spes autem impiorum peribit.
[29] Fortitudo simplici via Domini et ruina his, qui operantur malum.
[30] Iustus in aeternum non commovebitur, impii autem non habitabunt super terram.
[31] Os iusti germinabit sapientiam, lingua prava abscindetur.
[32] Labia iusti considerant placita, et os impiorum perversa.