Skip to content
Opens in a new window

[1] Melior est pauper, qui ambulat in simplicitate sua, quam qui torquet labia et est insipiens.

[2] Ubi non est scientia animae, non est bonum; et, qui festinus est pedibus, offendit.

[3] Stultitia hominis supplantat gressus eius, et contra Deum fervet animo suo.

[4] Divitiae addunt amicos plurimos; pauper autem ab amico suo separatur.

[5] Testis falsus non erit impunitus; et, qui mendacia loquitur, non effugiet.

[6] Multi blandiuntur faciei potentis, et omnes amici sunt dona tribuenti.

[7] Omnes fratres hominis pauperis oderunt eum, insu7per et amici procul recesserunt ab eo; qui tantum verba sectatur, nihil habebit.

[8] Qui autem possessor est mentis, diligit animam suam, et custos prudentiae inveniet bona.

[9] Falsus testis non erit impunitus; et, qui loquitur mendacia, peribit.

[10] Non decent stultum deliciae, nec servum dominari principibus.

[11] Doctrina viri mitigat iram eius, et gloria eius est iniqua praetergredi.

[12] Sicut fremitus leonis ita et regis ira, et sicut ros super herbam ita et gratia eius.

[13] Calamitas patris filius stultus; et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier.

[14] Domus et divitiae hereditas patrum, a Domino autem uxor prudens.

[15] Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.

[16] Qui custodit mandatum, custodit animam suam; qui autem neglegit viam suam, mortificabitur.

[17] Feneratur Domino, qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.

[18] Erudi filium tuum, dum spes est; ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam.

[19] Qui impatiens est, sustinebit multam; et, si eum abripere vis, aliud appones.

[20] Audi consilium et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.

[21] Multae cogitationes in corde viri, voluntas autem Domini permanebit.

[22] Desiderabile in homine est misericordia eius; et melior est pauper quam vir mendax.

[23] Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione mali.

[24] Abscondit piger manum suam in catino nec ad os suum applicat eam.

[25] Derisore flagellato vel parvulus sapientior erit; si autem corripueris sapientem, intelleget disciplinam.

[26] Qui affligit patrem et fugat matrem, filius inhonestus et ignominiosus.

[27] Acquiesce, fili, ut audias doctrinam nec erres a sermonibus scientiae.

[28] Testis iniquus deridet iudicium, et os impiorum devorat iniquitatem.

[29] Paratae sunt derisoribus virgae, et plagae stultorum corporibus.

Proverbiorum — Chapters