[1] Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus aequum voluntas eius.
[2] Venit superbia, veniet et contumelia; apud humiles autem sapientia.
[3] Simplicitas iustorum diriget eos, et supplantatio perversorum vastabit illos.
[4] Non proderunt divitiae in die ultionis, iustitia autem liberabit a morte.
[5] Iustitia simplicis diriget viam eius, et in impietate sua corruet impius.
[6] Iustitia rectorum liberabit eos, et in insidiis suis capientur iniqui.
[7] Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes; et exspectatio divitiarum peribit.
[8] Iustus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo.
[9] Simulator ore decipit amicum suum, iusti autem liberabuntur scientia.
[10] In bonis iustorum exsultabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio.
[11] Benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum subvertetur.
[12] Qui despicit amicum suum, indigens corde est, vir autem prudens tacebit.
[13] Qui ambulat susurrans, revelat arcana; qui autem fidelis est animi, celat commissum.
[14] Ubi non adsunt dispositiones, populus corruet; salus autem, ubi multa consilia.
[15] Affligetur malo, qui fidem facit pro extraneo; qui autem odit sponsores, securus erit.
[16] Mulier gratiosa inveniet gloriam, et robusti habebunt divitias.
[17] Benefacit animae suae vir misericors; qui autem crudelis est, carnem suam affligit.
[18] Impius facit opus fallax, seminanti autem iustitiam merces fidelis.
[19] Firmus in iustitia praeparat vitam, et sectator malorum mortem.
[20] Abominabile Domino cor pravum, et voluntas eius in iis, qui simpliciter ambulant.
[21] Manus in manu, non erit impunitus malus, semen autem iustorum salvabitur.
[22] Circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua.
[23] Desiderium iustorum omne bonum est, praestolatio impiorum furor.
[24] Alii dividunt propria et ditiores fiunt, alii parciores iusto semper in egestate sunt.
[25] Anima, quae benedicit, impinguabitur; et, qui inebriat, ipse quoque inebriatur.
[26] Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis, benedictio autem super caput vendentium.
[27] Qui instanter quaerit bonum, quaerit beneplacitum; qui autem investigator malorum est, haec advenient ei.
[28] Qui confidit in divitiis suis, corruet, iusti autem quasi virens folium germinabunt.
[29] Qui conturbat domum suam, possidebit ventos; et, qui stultus est, serviet sapienti.
[30] Fructus iusti lignum vitae; et suscipit animas, qui sapiens est.
[31] Si iustus in terra rependitur, quanto magis impius et peccator.