[1] Hominis est animum praeparare, et Domini est responsio linguae.
[2] Omnes viae hominis purae sunt oculis eius, spirituum ponderator est Dominus.
[3] Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuae.
[4] Universa secundum proprium finem operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum.
[5] Abominatio Domini est omnis arrogans; manus in manu, non erit innocens.
[6] Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo.
[7] Cum placuerint Domino viae hominis, inimicos quoque eius convertet ad pacem.
[8] Melius est parum cum iustitia quam multi fructus sine aequitate.
[9] Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus eius.
[10] Divinatio in labiis regis, in iudicio non errabit os eius.
[11] Pondus et statera iusta Domini sunt, et opera eius omnes lapides sacculi.
[12] Abominantur reges agere impie, quoniam iustitia firmatur solium.
[13] Voluntas regum labia iusta; qui recta loquitur, diligetur.
[14] Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam.
[15] In lumine vultus regis vita, et voluntas eius quasi imber serotinus.
[16] Possidere sapientiam quanto melius est auro; et acquirere prudentiam pretiosius est argento.
[17] Semita iustorum declinare a malo; custos animae suae, qui servat viam suam.
[18] Contritionem praecedit superbia, et ante ruinam exaltatio spiritus.
[19] Melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis.
[20] Eruditus in verbo reperiet bona; et, qui sperat in Domino, beatus est.
[21] Qui sapiens est corde, appellabitur prudens; et dulcedo labiorum addet doctrinam.
[22] Fons vitae eruditio possidentis; poena stultorum stultitia.
[23] Cor sapientis erudiet os eius et labiis eius addet doctrinam.
[24] Favus mellis composita verba, dulcedo animae et sanitas ossium.
[25] Est via, quae videtur homini recta, et novissima eius ducunt ad mortem.
[26] Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum.
[27] Vir impius fodit malum, et in labiis eius quasi ignis ardens.
[28] Homo perversus suscitat lites, et mussitator separat familiares.
[29] Vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam.
[30] Qui attonitis oculis cogitat prava, comprimens labia sua perficit malum.
[31] Corona dignitatis canities, quae in viis iustitiae reperietur.
[32] Melior est patiens viro forti, et, qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.
[33] Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.