[1] Sicut rivi aquarum cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud.
[2] Omnis via viri recta sibi videtur; appendit autem corda Dominus.
[3] Facere misericordiam et iudicium magis placet Domino quam victimae.
[4] Exaltatio oculorum et dilatatio cordis, lucerna impiorum: peccatum.
[5] Cogitationes sollertis semper in abundantiam; omnis autem festinus semper in egestate est.
[6] Qui congregat thesauros lingua mendacii, vento impingetur ad laqueos mortis.
[7] Violentia impiorum detrahet eos, quia noluerunt facere iudicium.
[8] Perversa via viri aliena est; qui autem mundus est, rectum opus eius.
[9] Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi.
[10] Anima impii desiderat malum; non miserebitur proximo suo.
[11] Multato derisore sapientior erit parvulus; et, si instruatur sapiens, sumet scientiam.
[12] Excogitat Iustus de domo impii, ut praecipitet impios in malum.
[13] Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.
[14] Munus absconditum exstinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam.
[15] Gaudium iusto est facere iudicium, et ruina operantibus iniquitatem.
[16] Vir, qui erraverit a via prudentiae, in coetu umbrarum commorabitur.
[17] Qui diligit convivia, in egestate erit; qui amat vinum et pinguia, non ditabitur.
[18] Redemptio pro iusto impius, et pro rectis iniquus.
[19] Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda.
[20] Thesaurus desiderabilis et pinguis in habitaculo sapientis, et imprudens homo dissipabit illum.
[21] Qui sequitur iustitiam et misericordiam, inveniet vitam et iustitiam et gloriam.
[22] Civitatem fortium ascendit sapiens et destruit robur fiduciae eius.
[23] Qui custodit os suum et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam.
[24] Superbus et arrogans vocatur derisor, qui operatur in ira superbiae.
[25] Desideria occidunt pigrum; noluerunt enim quidquam manus eius operari:
[26] tota die concupiscit et desiderat; qui autem iustus est, tribuet et non parcit.
[27] Hostiae impiorum abominabiles, eo magis quia offeruntur ex scelere.
[28] Testis mendax peribit; vir oboediens loquetur in victoriam.
[29] Vir impius obfirmat vultum suum; qui autem rectus est, corrigit viam suam.
[30] Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.
[31] Equus paratur ad diem belli, Dominus autem salutem tribuit.