[1] Luxuriosa res vinum, et tumultuosa sicera; quicumque his delectatur, non erit sapiens.
[2] Sicut rugitus leonis ita et terror regis: qui provocat eum, peccat in animam suam.
[3] Honor est homini separari a contentionibus; omnes autem stulti miscentur contumeliis.
[4] Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo aestate, et non dabitur illi.
[5] Sicut aqua profunda consilium in corde viri, sed homo sapiens exhauriet illud.
[6] Multi homines misericordes vocantur; virum autem fidelem quis inveniet?
[7] Iustus, qui ambulat in simplicitate sua, beatos post se filios derelinquet.
[8] Rex, qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo.
[9] Quis potest dicere: " Mundavi cor meum, purus sum a peccato "?
[10] Pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile est apud Dominum.
[11] Ex studiis suis intellegitur puer, si munda et recta sint opera eius.
[12] Aurem audientem et oculum videntem, Dominus fecit utrumque.
[13] Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat; aperi oculos tuos et saturare panibus.
[14] " Malum est, malum est! " dicit omnis emptor et, cum recesserit, tunc gloriabitur.
[15] Est aurum et multitudo gemmarum et vas pretiosum labia scientiae.
[16] Tolle vestimentum eius, quia fideiussor exstitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.
[17] Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os eius calculo.
[18] Cogitationes consiliis firmantur, et dispensationibus tractanda sunt bella.
[19] Ei, qui revelat mysteria et calumniatur et dilatat labia sua, ne commiscearis.
[20] Qui maledicit patri suo et matri, exstinguetur lucerna eius in mediis tenebris.
[21] Hereditas, ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.
[22] Ne dicas: " Reddam malum "; exspecta Dominum, et liberabit te.
[23] Abominatio est apud Dominum pondus et pondus; statera dolosa non est bona in oculis eius.
[24] A Domino diriguntur gressus viri; quis autem hominum intellegere potest viam suam?
[25] Laqueus est homini inconsulte dicere: " Sanctum! " et post vota retractare.
[26] Ventilat impios rex sapiens et incurvat super eos rotam.
[27] Lucerna Domini spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris.
[28] Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus eius.
[29] Ornamentum iuvenum fortitudo eorum, et honor senum canities.
[30] Livor vulneris absterget mala, et plagae in secretioribus ventris.