[1] Audite, filii, disciplinam patris et attendite, ut sciatis prudentiam;
[2] quoniam doctrinam bonam tribuam vobis, legem meam ne derelinquatis.
[3] Nam et ego filius fui patris mei, tenellus et unigenitus coram matre mea;
[4] et docebat me atque dicebat: " Suscipiat verba mea cor tuum, custodi praecepta mea et vives.
[5] Posside sapientiam, posside prudentiam, ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei.
[6] Ne dimittas eam, et custodiet te, dilige eam, et servabit te.
[7] Principium sapientiae: posside sapientiam et in omni possessione tua acquire prudentiam.
[8] Arripe illam, et exaltabit te, glorificaberis ab ea, cum eam fueris amplexatus.
[9] Dabit capiti tuo diadema gratiae, et corona inclita proteget te ".
[10] Audi, fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitae.
[11] Viam sapientiae monstravi tibi; duxi te per semitas aequitatis,
[12] quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum.
[13] Tene disciplinam nec laxes; custodi illam, quia ipsa est vita tua.
[14] Ne ingrediaris in semitas impiorum nec procedas in malorum via.
[15] Fuge ab ea nec transeas per illam; declina et desere eam.
[16] Non enim dormiunt, nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis, nisi supplantaverint.
[17] Comedunt enim panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt.
[18] Iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem.
[19] Via impiorum tenebrosa; nesciunt, ubi corruant.
[20] Fili mi, ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuam;
[21] ne recedant ab oculis tuis, custodi ea in medio cordis tui:
[22] vita enim sunt invenientibus ea, et universae carni sanitas.
[23] Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.
[24] Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te.
[25] Oculi tui recta videant, et palpebrae tuae dirigantur coram te.
[26] Observa semitam pedum tuorum, et omnes viae tuae stabilientur.
[27] Ne declines ad dexteram neque ad sinistram, averte pedem tuum a malo.