[1] Parabolae Salomonis filii David regis Israel
[2] ad sciendam sapientiam et disciplinam, ad intellegenda verba prudentiae;
[3] ad suscipiendam eruditionem doctrinae, iustitiam et iudicium et aequitatem,
[4] ut detur parvulis astutia, adulescenti scientia et recogitatio.
[5] Audiat sapiens et addet doctrinam, et intellegens dispositiones possidebit:
[6] animadvertet parabolam et allegoriam, verba sapientium et aenigmata eorum.
[7] Timor Domini principium scientiae. Sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.
[8] Audi, fili mi, disciplinam patris tui et ne reicias legem matris tuae,
[9] quia diadema gratiae sunt capiti tuo, et torques collo tuo.
[10] Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.
[11] Si dixerint: " Veni nobiscum, insidiemur sanguini, abscondamus tendiculas contra insontem frustra;
[12] deglutiamus eos sicut infernus viventes et integros quasi descendentes in lacum:
[13] omnem pretiosam substantiam reperiemus, implebimus domos nostras spoliis;
[14] sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum ";
[15] fili mi, ne ambules cum eis, prohibe pedem tuum a semitis eorum.
[16] Pedes enim illorum ad malum currunt et festinant, ut effundant sanguinem.
[17] Frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum.
[18] Ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas.
[19] Sic semitae omnis ad rapinam intenti: animam ipsius possidentis rapiunt.
[20] Sapientia foris praedicat, in plateis dat vocem suam,
[21] in capite viarum frequentium clamitat, in foribus portarum urbis profert verba sua:
[22] " Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et derisores sibi derisionem cupient, et imprudentes odibunt scientiam?
[23] Convertimini ad correptionem meam; en proferam vobis spiritum meum et ostendam vobis verba mea.
[24] Quia vocavi, et renuistis, extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret;
[25] despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis.
[26] Ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo, cum terror vobis advenerit,
[27] cum irruerit ut procella terror, et interitus quasi tempestas ingruerit, quando venerit super vos tribulatio et angustia ".
[28] Tunc invocabunt me, et non exaudiam, instanter quaerent me et non invenient me,
[29] eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non elegerint
[30] nec acquieverint consilio meo et despexerint universam correptionem meam.
[31] Comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur.
[32] Aversio parvulorum interficiet eos, et securitas stultorum perdet illos.
[33] Qui autem me audierit, absque terrore requiescet et tranquillus erit timore malorum sublato.