[1] Ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis,
[2] quia rapinas meditatur mens eorum, et perniciem labia eorum loquuntur.
[3] Sapientia aedificabitur domus, et prudentia roborabitur.
[4] In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima.
[5] Vir sapiens fortis est, et vir doctus firmat robur.
[6] Quia cum dispositione parabis tibi bellum, et erit salus, ubi multa consilia sunt.
[7] Excelsa stulto sapientia, in porta non aperiet os suum.
[8] Qui cogitat mala facere, vir perniciosus vocabitur.
[9] Cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor.
[10] Si fueris lassus in die angustiae, coartabitur fortitudo tua.
[11] Erue eos, qui ducuntur ad mortem; et, qui trahuntur ad interitum, retine.
[12] Si dixeris: " Nesciebamus hoc "; nonne qui ponderator est cordis, ipse intellegit, et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua?
[13] Comede, fili mi, mel, quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo.
[14] Sic, scito, est sapientia animae tuae; quam cum inveneris, erit tibi posteritas, et spes tua non peribit.
[15] Ne insidieris, o nequam, domui iusti neque vastes requiem eius.
[16] Septies enim cadet iustus et resurget; impii autem corruent in malum.
[17] Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina eius ne exsultet cor tuum,
[18] ne forte videat Dominus, et displiceat ei et auferat ab eo iram suam.
[19] Ne succendas ira in pessimos nec aemuleris impios,
[20] quoniam non erit posteritas maligno, et lucerna impiorum exstinguetur.
[21] Time Dominum, fili mi, et regem et cum nova sectantibus non commiscearis,
[22] quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit?
[23] Haec quoque sapientibus: Dignoscere personam in iudicio non est bonum.
[24] Qui dicit impio: " Iustus es ", maledicent ei populi, et detestabuntur eum tribus.
[25] Qui vero arguunt eum, laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio boni.
[26] Labia deosculatur, qui recta verba respondet.
[27] Praepara foris opus tuum et diligenter exerce illud in agro tuo, ut postea aedifices domum tuam.
[28] Ne sis testis frustra contra proximum tuum nec decipias quemquam labiis tuis.
[29] Ne dicas: " Quomodo fecit mihi, sic faciam ei, reddam viro secundum opus suum ".
[30] Per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri sensu carentis:
[31] et ecce totum repleverant urticae, et operuerant superficiem eius spinae, et maceria lapidum destructa erat;
[32] quod cum vidissem, posui in corde meo, vidi, didici disciplinam:
[33] " Parum dormies, modicum dormitabis, pauxillum manus conseres, ut quiescas,
[34] et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus ".