Skip to content
Opens in a new window

[1] Melius est nomen bonum quam divitiae multae, super argentum et aurum gratia bona.

[2] Dives et pauper obviaverunt sibi: utriusque operator est Dominus.

[3] Callidus vidit malum et abscondit se; simplices pertransierunt et afflicti sunt damno.

[4] Praemium modestiae timor Domini, divitiae et gloria et vita.

[5] Spinae et laquei in via perversi, custos autem animae suae longe recedit ab eis.

[6] Institue adulescentem iuxta viam suam; etiam cum senuerit, non recedet ab ea.

[7] Dives pauperibus imperat; et, qui accipit mutuum, servus est fenerantis.

[8] Qui seminat iniquitatem, metet mala et virga irae suae consummabitur.

[9] Qui bono oculo est, benedicetur, de panibus enim suis dedit pauperi.

[10] Eice derisorem, et exibit cum eo iurgium; cessabuntque causae et contumeliae.

[11] Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem.

[12] Oculi Domini custodiunt scientiam, et supplantantur verba iniqui.

[13] Dicit piger: " Leo est foris, in medio platearum occidendus sum ".

[14] Fovea profunda os alienae; cui iratus est Dominus, incidet in eam.

[15] Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinae fugabit eam.

[16] Opprimis pauperem? Ipse augebit divitias suas. Donas ditiori? Ipse egebis.

[17] Inclina aurem tuam et audi verba sapientium, appone autem cor ad doctrinam meam,

[18] quia pulchra erunt, cum servaveris ea in ventre tuo, et redundabunt in labiis tuis.

[19] Ut sit in Domino fiducia tua, ostendi ea tibi hodie.

[20] Nonne descripsi ea tibi nudiustertius in cogitationibus et scientia,

[21] ut ostenderem tibi firmitatem verborum veritatis, ut respondeas illi, qui misit te?

[22] Non facias violentiam pauperi, quia pauper est, neque conteras egenum in porta,

[23] quia iudicabit Dominus causam eorum, et anima spoliabit spoliatores.

[24] Noli esse amicus homini iracundo neque ambules cum viro furioso,

[25] ne forte discas semitas eius et sumas scandalum animae tuae.

[26] Noli esse cum his, qui iungunt manus suas et qui vades se offerunt pro debitis:

[27] si enim non habes unde restituas, quid causae est ut tollat lectum tuum subter te?

[28] Ne transferas terminos antiquos, quos posuerunt patres tui.

[29] Vidisti virum velocem in opere suo: coram regibus stabit nec erit ante ignobiles.

Proverbiorum — Chapters