Skip to content
Opens in a new window

[1] Verba Ecclesiastes filii David regis Ierusalem."

[2] " Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, vanitas vanitatum et omnia vanitas ".

[3] Quid lucri est homini de universo labore suo, quo laborat sub sole?

[4] Generatio praeterit, et generatio advenit, terra autem in aeternum stat.

[5] Oritur sol, et occidit sol et ad locum suum anhelat ibique renascitur.

[6] Gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem, lustrans universa in circuitu pergit spiritus et in circulos suos revertitur.

[7] Omnia flumina pergunt ad mare, et mare non redundat; ad locum, unde exeunt, flumina illuc revertuntur in cursu suo.

[8] Cunctae res difficiles; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.

[9] Quod fuit, ipsum est, quod futurum est. Quod factum est, ipsum est, quod faciendum est:

[10] nihil sub sole novum. Si de quadam re dicitur: " Ecce hoc novum est ", iam enim praecessit in saeculis, quae fuerunt ante nos.

[11] Non est priorum memoria, sed nec eorum quidem, qui postea futuri sunt, erit recordatio apud eos, qui futuri sunt in novissimo.

[12] Ego Ecclesiastes fui rex Israel in Ierusalem

[13] et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus, quae fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.

[14] Vidi cuncta, quae fiunt sub sole; et ecce universa vanitas et afflictio spiritus.

[15] Quod est curvum, rectum fieri non potest; et, quod deficiens est, numerari non potest.

[16] Locutus sum ego in corde meo dicens: " Ecce ego magnificavi et apposui sapientiam super omnes, qui fuerunt ante me in Ierusalem; et mens mea contemplata est multam sapientiam et scientiam ".

[17] Dedique cor meum, ut scirem sapientiam et scientiam, insipientiam et stultitiam. Et agnovi quod in his quoque esset afflictio spiritus, eo quod

[18] in multa sapientia multus sit maeror; et, qui addit scientiam, addit et laborem.

Ecclesiastes — Chapters