Skip to content
Opens in a new window

[1] Filius sapiens disciplina patris; qui autem illusor est, non audit, cum arguitur.

[2] De fructu oris sui homo satiabitur bonis, anima autem praevaricatorum violentia.

[3] Qui custodit os suum, custodit animam suam; qui autem incautus est eloquio, ruina est ei.

[4] Vult et non habet piger, anima autem operantium impinguabitur.

[5] Verbum mendax iustus detestabitur, impius autem confundit et dehonestat.

[6] Iustitia custodit innocentem in via, impietas autem peccatorem supplantat.

[7] Est qui quasi dives habetur, cum nihil habeat; et est qui quasi pauper, cum in multis divitiis sit.

[8] Redemptio animae viri divitiae suae; qui autem pauper est, increpationem non sustinet.

[9] Lux iustorum laetificat, lucerna autem impiorum exstinguetur.

[10] Inter superbos tantum iurgia sunt, et apud humiles sapientia.

[11] Substantia festinata minuetur; qui autem colligit manu, multiplicat.

[12] Spes, quae differtur, affligit animam, lignum vitae desiderium veniens.

[13] Qui contemnit verbum, ipse se obligat; qui autem timet praeceptum, retribuetur ei.

[14] Lex sapientis fons vitae, ut declinet a laqueis mortis.

[15] Intellegentia bona dabit gratiam, in itinere infidelium vorago.

[16] Omnis astutus agit cum consilio; qui autem fatuus est, aperit stultitiam.

[17] Nuntius impius cadet in malum, legatus autem fidelis sanitas.

[18] Egestas et ignominia ei, qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur.

[19] Desiderium, si compleatur, delectat animam; detestantur stulti fugere mala.

[20] Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit; amicus stultorum malus efficietur.

[21] Peccatores persequitur malum, et iustis retribuentur bona.

[22] Bonus relinquit heredes filios et nepotes; et custoditur iusto substantia peccatoris.

[23] Multi cibi in novalibus pauperum, et est qui perit, deficiente iudicio.

[24] Qui parcit virgae, odit filium suum; qui autem diligit illum, instanter erudit.

[25] Iustus comedit et replet animam suam, venter autem impiorum insaturabilis.

Proverbiorum — Chapters