Skip to content
Opens in a new window

[1] Ne glorieris in crastinum ignorans, quid superventura pariat dies.

[2] Laudet te alienus et non os tuum, extraneus et non labia tua.

[3] Grave est saxum et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior.

[4] Saevitas et erumpens furor, et coram zelo consistere quis poterit?

[5] Melior est manifesta correptio quam amor absconditus.

[6] Veriora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta oscula odientis.

[7] Anima saturata calcabit favum, et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet.

[8] Sicut avis transmigrans de nido suo, sic vir errans longe a loco suo.

[9] Unguento et ture delectatur cor et dulcedine amici in consilio ex animo.

[10] Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuae. Melior est vicinus iuxta quam frater procul.

[11] Stude sapientiae, fili mi, et laetifica cor meum, ut possim exprobranti mihi respondere sermonem.

[12] Astutus videns malum absconditus est; simplices transeuntes multati sunt.

[13] Tolle vestimentum eius, qui spopondit pro extraneo, et pro alienis aufer ei pignus.

[14] Qui benedicit proximo suo voce grandi mane consurgens, maledictio reputabitur ei.

[15] Tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier comparantur;

[16] qui retinet eam, quasi qui ventum teneat, et oleum dextera sua tenere reperietur.

[17] Ferrum ferro exacuitur, et homo exacuit faciem amici sui.

[18] Qui servat ficum, comedet fructus eius; et, qui custos est domini sui, glorificabitur.

[19] Quomodo in aqua facies prospicit ad faciem, sic cor hominis ad hominem.

[20] Infernus et Perditio numquam implentur, similiter et oculi hominum insatiabiles.

[21] Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis.

[22] Si pilo contuderis stultum in pila quasi ptisanas, non auferetur ab eo stultitia eius.

[23] Diligenter agnosce vultum pecoris tui; appone cor tuum ad greges,

[24] non enim habebis iugiter divitias. Num corona tribuetur in generationem et generationem?

[25] Nudata sunt prata, et apparuerunt herbae virentes, et collecta sunt fena de montibus;

[26] agni ad vestimentum tuum, et haedi ad agri pretium;

[27] sufficiat tibi lac caprarum in cibum tuum et in cibum domus tuae et ad victum ancillis tuis.

Proverbiorum — Chapters