Skip to content
Opens in a new window

[1] Fugit impius, nemine persequente; iustus autem quasi leo confidens.

[2] Propter peccata terrae multi principes eius; et propter hominem intellegentem et sapientem rectus ordo longior erit.

[3] Vir pauper et calumnians pauperes similis est imbri vehementi, in quo paratur fames.

[4] Qui derelinquunt legem, laudant impium; qui custodiunt, succenduntur contra eum.

[5] Viri mali non intellegunt iudicium; qui autem requirunt Dominum, animadvertunt omnia.

[6] Melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam perversus in viis suis, quamquam dives.

[7] Qui custodit legem, filius sapiens est; qui autem comissatores pascit, confundit patrem suum.

[8] Qui coacervat divitias suas usuris et fenore, liberali in pauperes congregat eas.

[9] Qui declinat aures suas, ne audiat legem, oratio quoque eius erit exsecrabilis.

[10] Qui decipit iustos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona eius.

[11] Sapiens sibi videtur vir dives, pauper autem prudens scrutabitur eum.

[12] In exsultatione iustorum multa gloria est, et, cum exaltantur impii, abscondit se homo.

[13] Qui abscondit scelera sua, non prosperabit; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.

[14] Beatus homo, qui semper est pavidus; qui vero indurat cor suum, corruet in malum.

[15] Leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem.

[16] Dux indigens prudentia multos opprimet; qui autem odit avaritiam, longi fient dies eius.

[17] Hominem, animae cuiusdam sanguine gravatum, si usque ad lacum fugerit, nemo sustineat.

[18] Qui ambulat simpliciter, salvus erit; qui perversis graditur viis, subito concidet.

[19] Qui operatur terram suam, satiabitur panibus; qui autem sectatur otium, replebitur egestate.

[20] Vir fidelis multum laudabitur; qui autem festinat ditari, non erit innocens.

[21] Qui dignoscit in iudicio faciem, non benefacit; et pro buccella panis praevaricatur homo.

[22] Festinat ditari vir invidus, ignorat quod egestas superveniet ei.

[23] Qui corripit hominem, gratiam postea inveniet magis quam ille, qui lingua blanditur.

[24] Qui abripit aliquid a patre suo et a matre et dicit: " Hoc non est peccatum ", particeps homicidae est.

[25] Qui desiderium dilatat, iurgia concitat; qui vero sperat in Domino, impinguabitur.

[26] Qui confidit in corde suo, stultus est; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur.

[27] Qui dat pauperi, non indigebit; qui autem occultat oculos, abundabit maledictis.

[28] Cum surrexerint impii, abscondentur homines; cum illi perierint, multiplicabuntur iusti.

Proverbiorum — Chapters