Skip to content
Opens in a new window

[1] Respondens Moyses ait: " Quid autem, si non credent mihi ne que audient vocem meam, sed dicent: "Non apparuit tibi Dominus?" ".

[2] Dixit ergo ad eum: " Quid est quod tenes in manu tua? ". Respondit: " Virga ".

[3] Dixitque Dominus: " Proice eam in terram! ". Proiecit, et versa est in serpentem, ita ut fugeret Moyses.

[4] Dixitque Dominus: " Extende manum tuam et apprehende caudam eius! ". Extendit et tenuit, versaque est in virgam.

[5] " Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus, Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob ".

[6] Dixitque Dominus rursum: " Mitte manum tuam in sinum tuum! ". Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis.

[7] " Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum! ". Retraxit et protulit iterum, et erat similis carni reliquae.

[8] " Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis.

[9] Quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam, sume aquam fluminis et effunde eam super aridam, et, quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem ".

[10] Ait Moyses: " Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius et ex quo locutus es ad servum tuum, nam impeditioris et tardioris linguae sum ".

[11] Dixit Dominus ad eum: " Quis fecit os hominis? Aut quis fabricatus est mutum vel surdum vel videntem vel caecum? Nonne ego?

[12] Perge igitur, et ego ero in ore tuo; doceboque te quid loquaris ".

[13] At ille: " Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es ".

[14] Iratus Dominus in Moysen ait: " Aaron, frater tuus Levites, scio quod eloquens sit; ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde.

[15] Loquere ad eum et pone verba mea in ore eius; et ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis.

[16] Ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum; tu autem eris ei ut Deus.

[17] Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa ".

[18] Abiit Moyses et reversus est ad Iethro socerum suum dixitque ei: " Vadam, quaeso, et revertar ad fratres meos in Aegyptum, ut videam, si adhuc vivant ". Cui ait Iethro: " Vade in pace ".

[19] Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian: " Vade, revertere in Aegyptum; mortui sunt enim omnes, qui quaerebant animam tuam ".

[20] Tulit Moyses uxorem suam et filios suos et imposuit eos super asinum; reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua.

[21] Dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum: " Vide, ut omnia ostenta, quae posui in manu tua, facias coram pharaone; ego indurabo cor eius, et non dimittet populum.

[22] Dicesque ad eum: Haec dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israel.

[23] Dico tibi: Dimitte filium meum, ut serviat mihi; si autem non vis dimittere eum, ecce ego interficiam filium tuum primogenitum ".

[24] Cumque esset in itinere, in deversorio, occurrit ei Dominus et volebat occidere eum.

[25] Tulit ilico Sephora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui; tetigitque pedes eius et ait: " Sponsus sanguinum tu mihi es ".

[26] Et dimisit eum, postquam dixerat: " Sponsus sanguinum ", ob circumcisionem.

[27] Dixit autem Dominus ad Aaron: " Vade in occursum Moysi in desertum ". Qui perrexit obviam ei in montem Dei et osculatus est eum.

[28] Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini, quibus miserat eum, et signa, quae mandaverat.

[29] Veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israel.

[30] Locutusque est Aaron omnia verba, quae dixerat Dominus ad Moysen, et fecit signa coram populo.

[31] Et credidit populus, audieruntque quod visitasset Dominus filios Israel et quod respexisset afflictionem eorum; et proni adoraverunt.

Exodus — Chapters