Skip to content
Opens in a new window

[1] Post haec ingressi sunt Moyses et Aaron et dixerunt pharaoni: " Haec dicit Dominus, Deus Israel: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi in deserto ".

[2] At ille responclit: " Quis est Dominus, ut audiam vocem eius et dimittam Israel? Nescio Dominum et Israel non dimittam ".

[3] Dixeruntque: " Deus Hebraeorum occurrit nobis; eamus, quaeso, viam trium dierum in solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro, ne forte accidat nobis pestis aut gladius ".

[4] Ait ad eos rex Aegypti: " Quare, Moyses et Aaron, sollicitatis populum ab operibus suis? Ite ad onera vestra ".

[5] Dixitque pharao: " Multus nimis iam est populus terrae; videtis quod turba succreverit; quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus? ".

[6] Praecepit ergo in die illo exactoribus populi et praefectis eius dicens:

[7] " Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres sicut prius, sed ipsi vadant et colligant stipulas.

[8] Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos; nec minuetis quidquam. Vacant enim et idcirco vociferantur dicentes: "Eamus et sacrificemus Deo nostro".

[9] Opprimantur operibus et expleant ea, ut non acquiescant verbis mendacibus ".

[10] Igitur egressi exactores populi et praefecti eius dixerunt ad populum: " Sic dicit pharao: "Non do vobis paleas.

[11] Ite et colligite, sicubi invenire poteritis, nec minuetur quid quam de opere vestro" ".

[12] Dispersusque est populus per omnem terram Aegypti ad colligendas paleas.

[13] Exactores quoque instabant dicentes: " Complete opus vestrum cotidie, ut prius facere solebatis, quando dabantur vobis paleae ".

[14] Flagellatique sunt praefecti filiorum Israel, quos constituerant super eos exactores pharaonis dicentes: " Quare non implestis mensuram laterum sicut prius, nec heri nec hodie? ".

[15] Veneruntque praefecti filiorum Israel et vociferati sunt ad pharaonem dicentes: " Cur ita agis contra servos tuos?

[16] Paleae non dantur nobis, et lateres similiter imperantur; en famuli tui flagellis caedimur, et populus tuus est in culpa ".

[17] Qui ait: " Vacatis otio et idcirco dicitis: "Eamus et sacrificemus Domino".

[18] Ite ergo et operamini; paleae non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum ".

[19] Videbantque se praefecti filiorum Israel in malo, eo quod diceretur eis: " Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies ";

[20] occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso egredientibus a pharaone,

[21] et dixerunt ad eos: " Videat Dominus et iudicet, quoniam foetere fecistis odorem nostrum coram pharaone et servis eius; et praebuistis ei gladium, ut occideret nos ".

[22] Reversusque est Moyses ad Dominum et ait: " Domine, cur afflixisti populum istum? Quare misisti me?

[23] Ex eo enim quo ingressus sum ad pharaonem, ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum; et non liberasti eos ".

Exodus — Chapters