Skip to content
Opens in a new window

[1] Dixit Dominus ad Moysen et Aaron in terra Aegypti:

[2] " Mensis iste vobis principium mensium, primus erit in mensibus anni.

[3] Loquimini ad universum coetum filiorum Israel et dicite eis: Decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.

[4] Sin autem minor est numerus, ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum, qui iunctus est domui suae, iuxta numerum animarum, quae sufficere possunt ad esum agni.

[5] Erit autem vobis agnus absque macula, masculus, anniculus; quem de agnis vel haedis tolletis

[6] et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis huius; immolabitque eum universa congregatio filiorum Israel ad vesperam.

[7] Et sument de sanguine eius ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum;

[8] et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis amaris.

[9] Non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua, sed tantum assum igni; caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis.

[10] Nec remanebit quidquam ex eo usque mane; si quid residuum fuerit, igne comburetis.

[11] Sic autem comedetis illum: renes vestros accingetis, calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter; est enim Pascha (id est Transitus) Domini!

[12] Et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus; et in cunctis diis Aegypti faciam iudicia, ego Dominus.

[13] Erit autem sanguis vobis in signum in aedibus, in quibus eritis; et videbo sanguinem et transibo vos, nec erit in vobis plaga disperdens, quando percussero terram Aegypti.

[14] Habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno.

[15] Septem diebus azyma comedetis. Iam in die primo non erit fermentum in domibus vestris; quicumque comederit fermentatum, a primo die usque ad diem septimum, peribit anima illa de Israel.

[16] Dies prima erit sancta atque sollemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis. Nihil operis facietis in eis, exceptis his, quae ad vescendum pertinent.

[17] Et observabitis azyma, in eadem enim ipsa die eduxi exercitum vestrum de terra Aegypti; et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo.

[18] Primo mense, quarta decima die mensis ad vesperam comedetis azyma; usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam.

[19] Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris. Qui comederit fermentatum, peribit anima eius de coetu Israel, tam de advenis quam de indigenis terrae.

[20] Omne fermentatum non comedetis; in cunctis habitaculis vestris edetis azyma ".

[21] Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel et dixit ad eos: " Ite tollentes animal per familias vestras et immolate Pascha.

[22] Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine, qui est in pelvi, et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem. Nullus vestrum egrediatur ostium domus suae usque mane.

[23] Transibit enim Dominus percutiens Aegyptios; cumque viderit sanguinem in superliminari et in utroque poste, transcendet ostium et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedere.

[24] Custodite verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in aeternum.

[25] Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis, ut pollicitus est, observabitis caeremonias istas;

[26] et, cum dixerint vobis filii vestri: "Quae est ista religio?",

[27] dicetis eis: "Victima Paschae Domino est, quando transivit super domos filiorum Israel in Aegypto percutiens Aegyptios et domos nostras liberans" ". Incurvatusque populus adoravit;

[28] et egressi filii Israel fecerunt, sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron.

[29] Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito pharaonis, qui in solio eius sedebat, usque ad primogenitum captivi, qui erat in carcere, et omne primogenitum iumentorum.

[30] Surrexitque pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Aegyptus, et ortus est clamor magnus in Aegypto, neque enim erat domus, in qua non iaceret mortuus.

[31] Vocatisque pharao Moyse et Aaron nocte, ait: " Surgite, egredimini a populo meo, vos et filii Israel; ite, immolate Domino, sicut dicitis.

[32] Oves vestras et armenta assumite, ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi ".

[33] Urgebantque Aegyptii populum de terra exire velociter dicentes: " Omnes moriemur ".

[34] Tulit igitur populus conspersam farinam, antequam fermentaretur; et ligans pistrina in palliis suis posuit super umeros suos.

[35] Feceruntque filii Israel, sicut praeceperat Moyses, et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam.

[36] Dominus autem dedit gratiam populo coram Aegyptiis, ut commodarent eis; et spoliaverunt Aegyptios.

[37] Profectique sunt filii Israel de Ramesse in Succoth, sescenta fere milia peditum virorum absque parvulis.

[38] Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta, animantia multa nimis.

[39] Coxeruntque farinam, quam dudum de Aegypto conspersam tulerant, et fecerunt subcinericios panes azymos; neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Aegyptiis et nullam facere sinentibus moram; nec pulmenti quidquam occurrerant praeparare.

[40] Habitatio autem filiorum Israel, qua manserant in Aegypto, fuit quadringentorum triginta annorum.

[41] Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti.

[42] Nox ista vigiliarum Domino, quando eduxit eos de terra Aegypti: hanc observare debent Domino omnes filii Israel in generationibus suis.

[43] Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: " Haec est religio Paschae: Omnis alienigena non comedet ex eo;

[44] omnis autem servus empticius circumcidetur et sic comedet;

[45] advena et mercennarius non edent ex eo.

[46] In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus eius foras nec os illius confringetis.

[47] Omnis coetus filiorum Israel faciet illud.

[48] Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam et facere Pascha Domini, circumcidetur prius omne masculinum eius, et tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terrae; si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.

[49] Eadem lex erit indigenae et colono, qui peregrinatur apud vos ".

[50] Feceruntque omnes filii Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron;

[51] et in eadem die eduxit Dominus filios Israel de terra Aegypti per turmas suas.

Exodus — Chapters