Skip to content
Opens in a new window

[1] Locutusque est Deus cunctos sermones hos:

[2] " Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis.

[3] Non habebis deos alienos coram me.

[4] Non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem eorum, quae sunt in caelo desuper et quae in terra deorsum et quae in aquis sub terra.

[5] Non adorabis ea neque coles, quia ego sum Dominus Deus tuus, Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum, qui oderunt me,

[6] et faciens misericordiam in milia his, qui diligunt me et custodiunt praecepta mea.

[7] Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, nec enim habebit insontem Dominus eum, qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

[8] Memento, ut diem sabbati sanctifices.

[9] Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua;

[10] septimus autem dies sabbatum Domino Deo tuo est; non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, iumentum tuum et advena, qui est intra portas tuas.

[11] Sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt, et requievit in die septimo; idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum.

[12] Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

[13] Non occides.

[14] Non moechaberis.

[15] Non furtum facies.

[16] Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

[17] Non concupisces domum proximi tui: non desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum nec omnia, quae illius sunt ".

[18] Cunctus autem populus videbat voces et lampades et sonitum bucinae montemque fumantem; et perterriti ac pavore concussi steterunt procul

[19] dicentes Moysi: " Loquere tu nobis, et audiemus; non loquatur nobis Deus, ne moriamur ".

[20] Et ait Moyses ad populum: " Nolite timere; ut enim probaret vos, venit Deus, et ut timor illius esset in vobis, ne peccaretis ".

[21] Stetitque populus de longe; Moyses autem accessit ad caliginem, in qua erat Deus.

[22] Dixit praeterea Dominus ad Moysen: " Haec dices filiis Israel: Vos vidistis quod de caelo locutus sim vobis.

[23] Non facietis praeter me deos argenteos nec deos aureos facietis vobis.

[24] Altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves; in omni loco, in quo memoriam fecero nominis mei, veniam ad te et benedicam tibi.

[25] Quod si altare lapideum feceris mihi, non aedificabis illud de sectis lapidibus; si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.

[26] Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.

Exodus — Chapters