Skip to content
Opens in a new window

[1] Mense tertio egressionis Israel de terra Aegypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai.

[2] Nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco,ibique Israel fixit tentoria e regione montis.

[3] Moyses autem ascendit ad Deum, vocavitque eum Dominus de monte et ait: " Haec dices domui Iacob et annuntiabis filiis Israel:

[4] Vos ipsi vidistis, quae fecerim Aegyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum et adduxerim ad me.

[5] Si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis; mea est enim omnis terra.

[6] Et vos eritis mihi regnum sacerdotum et gens sancta. Haec sunt verba, quae loqueris ad filios Israel ".

[7] Venit Moyses et, convocatis maioribus natu populi, exposuit omnes sermones, quos mandaverat Dominus.

[8] Responditque universus populus simul: " Cuncta, quae locutus est Dominus, faciemus ". Cumque rettulisset Moyses verba populi ad Dominum,

[9] ait ei Dominus: " Ecce ego veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te et tibi quoque credat in perpetuum ". Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum,

[10] qui dixit ei: " Vade ad populum et sanctifica illos hodie et cras; laventque vestimenta sua

[11] et sint parati in diem tertium. In die enim tertio descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai.

[12] Constituesque terminos populo per circuitum et dices: Cavete, ne ascendatis in montem nec tangatis fines illius; omnis, qui tetigerit montem, morte morietur.

[13] Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur aut confodietur iaculis; sive iumentum fuerit, sive homo, non vivet. Cum coeperit clangere bucina, tunc ascendant in montem ".

[14] Descenditque Moyses de monte ad populum et sanctificavit eum; cumque lavissent vestimenta sua,

[15] ait ad eos: " Estote parati in diem tertium; ne appropinquetis uxoribus vestris ".

[16] Iamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat; et ecce coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem, clangorque bucinae vehementius perstrepebat; et timuit populus, qui erat in castris.

[17] Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis.

[18] Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne, et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace. Et tremuit omnis mons vehementer.

[19] Et sonitus bucinae paulatim crescebat in maius; Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei cum voce.

[20] Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice et vocavit Moysen in cacumen eius. Quo cum ascendisset,

[21] dixit ad eum: " Descende et contestare populum, ne velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo.

[22] Sacerdotes quoque, qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos ".

[23] Dixitque Moyses ad Dominum: " Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai, tu enim testificatus es et iussisti dicens: "Pone terminos circa montem et sanctifica illum" ".

[24] Cui ait Dominus: " Vade, descende; ascendesque tu et Aaron tecum, sacerdotes autem et populus ne transeant terminos nec ascendant ad Dominum, ne interficiat illos ".

[25] Descenditque Moyses ad populum et omnia narravit eis.

Exodus — Chapters