[1] Facies quoque altare ad adolendum thymiama de lignis acaciae
[2] habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis, id est quadrangulum, et duos cubitos in altitudine; cornua ex ipso procedent.
[3] Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum
[4] et duos anulos aureos sub corona in duobus lateribus, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur.
[5] Ipsos quoque vectes facies de lignis acaciae et inaurabis.
[6] Ponesque altare contra velum, quod ante arcam pendet testimonii, coram propitiatorio, quo tegitur testimonium, ubi conveniam ad te.
[7] Et adolebit incensum super eo Aaron suave fragrans mane. Quando componet lucernas, incendet illud;
[8] et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras.
[9] Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius nec holocaustum nec oblationem, nec libabitis libamina.
[10] Et expiabit Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine sacrificii pro peccato; et placabit super eo in generationibus vestris: sanctum sanctorum erit Domino ".
[11] Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
[12] " Quando tuleris summam filiorum Israel iuxta numerum, dabunt singuli pretium expiationis pro animabus suis Domino; et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti.
[13] Hoc autem dabit omnis, qui transit ad censum, dimidium sicli iuxta mensuram sanctuarii siclus viginti obolos habet ; media pars sicli offeretur Domino.
[14] Qui habetur in numero a viginti annis et supra, dabit pretium;
[15] dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet, quando dabitis oblationem Domino in expiationem animarum vestrarum.
[16] Susceptamque expiationis pecuniam, quae collata est a filiis Israel, trades in usus tabernaculi conventus, ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum ".
[17] Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
[18] " Facies et labrum aeneum cum basi aenea ad lavandum; ponesque illud inter tabernaculum conventus et altare. Et, missa aqua,
[19] lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes.
[20] Quando ingressuri sunt tabernaculum conventus, lavabunt se aqua, ne moriantur; vel quando accessuri sunt ad altare, ut ministrent, ut adoleant victimam Domino.
[21] Et lavabunt manus et pedes, ne moriantur: legitimum sempiternum erit, ipsi et semini eius per successiones ".
[22] Locutusque est Dominus ad Moysen
[23] dicens: " Sume tibi aromata prima myrrhae electae quingentos siclos et cinnamomi boni odoris medium, id est ducentos quinquaginta siclos, calami suave olentis similiter ducentos quinquaginta,
[24] casiae autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin.
[25] Faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii; unctionis oleum sanctum erit.
[26] Et unges ex eo tabernaculum conventus et arcam testamenti
[27] mensamque cum vasis suis, candelabrum et utensilia eius, altaria thymiamatis
[28] et holocausti et universam supellectilem, quae ad cultum eorum pertinet, et labrum cum basi sua.
[29] Sanctificabisque omnia, et erunt sancta sanctorum: qui tetigerit ea, sanctificabitur.
[30] Aaron et filios eius unges sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi.
[31] Filiis quoque Israel dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras.
[32] Caro hominis non ungetur ex eo, et iuxta compositionem eius non facietis aliud, quia sanctum est et sanctum erit vobis.
[33] Homo quicumque tale composuerit et dederit ex eo super alienum, exterminabitur de populo suo ".
[34] Dixitque Dominus ad Moysen: " Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris et tus lucidissimum; aequalis ponderis erunt omnia.
[35] Faciesque thymiama compositum opere unguentarii, sale conditum et purum et sanctum.
[36] Cumque in tenuissimum pulverem ex parte contuderis, pones ex eo coram testimonio in tabernaculo conventus, in quo conveniam ad te: sanctum sanctorum erit vobis thymiama.
[37] Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia tibi sanctum erit pro Domino;
[38] homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis ".