[1] Moysi quoque dixit: " Ascende ad Dominum, tu et Aa ron, Nadab et Abiu et septuaginta senes ex Israel, et adorabitis procul.
[2] Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt, nec populus ascendet cum eo ".
[3] Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia; responditque omnis populus una voce: " Omnia verba Domini, quae locutus est, faciemus ".
[4] Scripsit autem Moyses universos sermones Domini; et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim lapides per duodecim tribus Israel.
[5] Misitque iuvenes de filiis Israel, et obtulerunt holocausta; immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos.
[6] Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras; partem autem residuam respersit super altare.
[7] Assumensque volumen foederis legit, audiente populo, qui dixerunt: " Omnia, quae locutus est Dominus, faciemus et erimus oboedientes ".
[8] Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait: " Hic est sanguis foederis, quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his ".
[9] Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu et septuaginta de senioribus Israel.
[10] Et viderunt Deum Israel, et sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini et quasi ipsum caelum, cum serenum est.
[11] Nec in electos filiorum Israel misit manum suam; videruntque Deum et comederunt ac biberunt.
[12] Dixit autem Dominus ad Moysen: " Ascende ad me in montem et esto ibi; daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata, quae scripsi, ut doceas eos ".
[13] Surrexerunt Moyses et Iosue minister eius; ascendensque Moyses in montem Dei
[14] senioribus ait: " Exspectate hic, donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum; si quid natum fuerit quaestionis, referetis ad eos ".
[15] Cumque ascendisset Moyses in montem, operuit nubes montem;
[16] et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex diebus; septimo autem die vocavit eum de medio caliginis.
[17] Erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israel.
[18] Ingressusque Moyses medium nebulae ascendit in montem; et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus.