[1] Igitur profecta omnis congregatio filiorum Israel de deserto Sin per mansiones suas iuxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo.
[2] Qui iurgatus contra Moysen ait: " Da nobis aquam, ut bibamus ". Quibus respondit Moyses: " Quid iurgamini contra me? Cur tentatis Dominum? ".
[3] Sitivit ergo ibi populus prae aquae penuria et murmuravit contra Moysen dicens: " Cur fecisti nos exire de Aegypto, ut occideres nos et liberos nostros ac iumenta siti? ".
[4] Clamavit autem Moyses ad Dominum dicens: " Quid faciam populo huic? Adhuc paululum et lapidabunt me ".
[5] Et ait Dominus ad Moysen: " Antecede populum et sume tecum de senioribus Israel, et virgam, qua percussisti fluvium, tolle in manu tua et vade.
[6] En ego stabo coram te ibi super petram Horeb; percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus ". Fecit Moyses ita coram senioribus Israel.
[7] Et vocavit nomen loci illius Massa et Meriba, propter iurgium filiorum Israel et quia tentaverunt Dominum dicentes: " Estne Dominus in nobis an non? ".
[8] Venit autem Amalec et pugnabat contra Israel in Raphidim.
[9] Dixitque Moyses ad Iosue: " Elige nobis viros et egressus pugna contra Amalec; cras ego stabo in vertice collis habens virgam Dei in manu mea ".
[10] Fecit Iosue, ut locutus erat ei Moyses, et pugnavit contra Amalec; Moyses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis.
[11] Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israel; sin autem remisisset, superabat Amalec.
[12] Manus autem Moysi erant graves; sumentes igitur lapidem posuerunt subter eum, in quo sedit; Aaron autem et Hur sustentabant manus eius ex utraque parte. Et factum est ut manus eius non lassarentur usque ad occasum solis.
[13] Vicitque Iosue Amalec et populum eius in ore gladii.
[14] Dixit autem Dominus ad Moysen: " Scribe hoc ob monumentum in libro et trade auribus Iosue; delebo enim memoriam Amalec sub caelo ".
[15] Aedificavitque Moyses altare et vocavit nomen eius Dominus Nissi (Dominus vexillum meum)
[16] dicens: " Quia manus contra solium Domini: bellum Domino erit contra Amalec a generatione in generationem ".