Skip to content
Opens in a new window

[1] Cumque audisset Iethro sacerdos Madian socer Moysi omnia, quae fecerat Deus Moysi et Israel populo suo, eo quod eduxisset Dominus Israel de Aegypto,

[2] tulit Sephoram uxorem Moysi, quam remiserat,

[3] et duos filios eius, quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre: " Advena fui in terra aliena ",

[4] alter vero Eliezer: " Deus enim, ait, patris mei adiutor meus, et eruit me de gladio pharaonis ".

[5] Venit ergo Iethro socer Moysi et filii eius et uxor eius ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus iuxta montem Dei;

[6] et mandavit Moysi dicens: " Ego socer tuus Iethro venio ad te et uxor tua et duo filii tui cum ea ".

[7] Qui egressus in occursum soceri sui adoravit et osculatus est eum, salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum,

[8] narravit Moyses socero suo cuncta, quae fecerat Dominus pharaoni et Aegyptiis propter Israel, universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus.

[9] Laetatusque est Iethro super omnibus bonis, quae fecerat Dominus Israel, eo quod eruisset eum de manu Aegyptiorum,

[10] et ait: " Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Aegyptiorum et de manu pharaonis.

[11] Nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos, eo quod eruerit populum de manu Aegyptiorum, qui superbe egerunt contra illos ".

[12] Obtulit ergo Iethro socer Moysi holocausta et hostias Deo; veneruntque Aaron et omnes seniores Israel, ut comederent panem cum eo coram Deo.

[13] Altero autem die sedit Moyses, ut iudicaret populum, qui assistebat Moysi de mane usque ad vesperam.

[14] Quod cum vidisset socer eius, omnia scilicet, quae agebat in populo, ait: " Quid est hoc, quod facis in plebe? Cur solus sedes, et omnis populus praestolatur de mane usque ad vesperam? ".

[15] Cui respondit Moyses: " Venit ad me populus quaerens sententiam Dei.

[16] Cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me, ut iudicem inter eos et ostendam praecepta Dei et leges eius ".

[17] At ille: " Non bonam, inquit, rem facis.

[18] Consumeris et tu et populus iste, qui tecum est. Ultra vires tuas est negotium; solus illud non poteris sustinere.

[19] Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum: Esto tu populo in his, quae ad Deum pertinent, ut referas causas ad Deum

[20] ostendasque populo praecepta et leges viamque, per quam ingredi debeant, et opus, quod facere debeant.

[21] Provide autem de omni plebe viros strenuos et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos,

[22] qui iudicent populum omni tempore. Quidquid autem maius fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo iudicent; leviusque sit tibi, partito cum aliis onere.

[23] Si hoc feceris, implebis imperium Dei et praecepta eius poteris sustentare, et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace ".

[24] Quibus auditis, Moyses fecit omnia, quae ille suggesserat;

[25] et, electis viris strenuis de cuncto Israel, constituit eos principes populi, tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos,

[26] qui iudicabant plebem omni tempore. Quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo iudicantes.

[27] Dimisitque socerum suum, qui reversus abiit in terram suam.

Exodus — Chapters