Skip to content
Opens in a new window

[1] Non suscipies famam falsam nec iunges manum tuam cum impio, ut dicas falsum testimonium.

[2] Non sequeris turbam ad faciendum malum; nec in iudicio plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies.

[3] Pauperis quoque non misereberis in iudicio.

[4] Si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti, reduc ad eum.

[5] Si videris asinum odientis te iacere sub onere suo, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.

[6] Non pervertes iudicium pauperis in lite eius.

[7] Mendacium fugies. Insontem et iustum non occides, quia aversor impium.

[8] Nec accipies munera, quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum.

[9] Peregrinum non opprimes; scitis enim advenarum animas, quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti.

[10] Sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eius.

[11] Anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui; et quidquid reliquum fuerit, edant bestiae agri. Ita facies in vinea et in oliveto tuo.

[12] Sex diebus operaberis; septima die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillae tuae et advena.

[13] Omnia, quae dixi vobis, custodite, et nomen externorum deorum non invocabitis, neque audietur ex ore tuo.

[14] Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.

[15] Sollemnitatem Azymorum custodies: septem diebus comedes azyma, sicut praecepi tibi, tempore statuto mensis Abib, quando egressus es de Aegypto. Non apparebis in conspectu meo vacuus.

[16] Et sollemnitatem Messis primitivorum operis tui, quaecumque seminaveris in agro; sollemnitatem quoque Collectae in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.

[17] Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo.

[18] Non immolabis super fermento sanguinem victimae meae, nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane.

[19] Primitias primarum frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae.

[20] Ecce ego mittam angelum, qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum, quem paravi.

[21] Observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes; quia non dimittet, cum peccaveritis, quia est nomen meum in illo.

[22] Quod si audieris vocem eius et feceris omnia, quae loquor, inimicus ero inimicis tuis et affligam affligentes te.

[23] Praecedet enim te angelus meus et introducet te ad Amorraeum et Hetthaeum et Pherezaeum Chananaeumque et Hevaeum et Iebusaeum, quos ego conteram.

[24] Non adorabis deos eorum nec coles eos; non facies secundum opera eorum, sed destrues eos et confringes lapides eorum.

[25] Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui.

[26] Non erit abortiens nec sterilis in terra tua; numerum dierum tuorum implebo.

[27] Terrorem meum mittam in praecursum tuum et perturbabo omnem populum, ad quem ingre dieris; cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam

[28] emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevaeum et Chananaeum et Hetthaeum, antequam introeas.

[29] Non eiciam eos a facie tua anno uno, ne terra in solitudinem redigatur, et multiplicentur contra te bestiae agri.

[30] Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis et possideas terram.

[31] Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palaestinorum et a deserto usque ad Fluvium. Tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro.

[32] Non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum.

[33] Non habitent in terra tua, ne peccare te faciant in me, si servieris diis eorum; quod tibi certo erit in scandalum ".

Exodus — Chapters