Skip to content
Opens in a new window

[1] Fecit ergo Beseleel et Ooliab et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari, quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit Dominus.

[2] Cumque vocasset Moyses Beseleel et Ooliab et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, omnes, qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus,

[3] acceperunt ab ipso universa donaria, quae attulerant filii Israel ad faciendum opus in cultum sanctuarii. Ipsi autem cotidie mane donaria ei offerebant.

[4] Unde omnes sapientes artifices venerunt singuli de opere suo pro sanctuario

[5] et dixerunt Moysi: " Plus offert populus quam necessarium est operi, quod Dominus iussit facere ".

[6] Iussit ergo Moyses praeconis voce per castra clamari: " Nec vir nec mulier quidquam offerat ultra pro omni opere sanctuario ". Sicque cessatum est a muneribus offerendis,

[7] eo quod oblata sufficerent et superabundarent.

[8] Feceruntque omnes corde sapientes inter artifices habitaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque, cum cherubim intextis arte polymita;

[9] quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor: una mensura erat omnium cortinarum.

[10] Coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit.

[11] Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius in extremitate iuncturae et in ora cortinae extremae in iunctura altera similiter.

[12] Quinquagenas ansas fecit pro utraque cortina, ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur.

[13] Unde et quinquaginta fudit fibulas aureas, quae morderent cortinarum ansas, et fieret unum habitaculum.

[14] Fecit et saga undecim de pilis caprarum pro tentorio super habitaculum;

[15] unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta et in latitudine cubitos quattuor: unius mensurae erant omnia saga.

[16] Quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim.

[17] Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi ultimi iuncturae unius et quinquaginta in ora sagi iuncturae alterius, ut sibi invicem iungerentur;

[18] et fecit fibulas aeneas quinquaginta, quibus necteretur tentorium, ut esset unum.

[19] Fecit et opertorium tentorio de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus delphini.

[20] Fecit et tabulas habitaculi de lignis acaciae stantes.

[21] Decem cubitorum erat longitudo tabulae unius, et unum ac semis cubitum latitudo retinebat.

[22] Bini pedes erant per singulas tabulas, ut altera alteri iungeretur: sic fecit in omnibus tabulis habitaculi.

[23] E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum

[24] cum quadraginta basibus argenteis. Duae bases sub singulis tabulis ponebantur pro duabus pedibus.

[25] Ad plagam quoque habitaculi, quae respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas

[26] cum quadraginta basibus argenteis: duas bases per singulas tabulas.

[27] Contra occidentem vero, id est ad eam partem habitaculi quae mare respicit, fecit sex tabulas

[28] et duas alias per singulos angulos habitaculi retro;

[29] quae gemellae erant a deorsum usque sursum in unam compaginem. Ita fecit duas tabulas in duobus angulis,

[30] ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim: binas scilicet bases sub singulis tabulis.

[31] Fecit et vectes de lignis acaciae quinque ad continendas tabulas unius lateris habitaculi

[32] et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas; et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam habitaculi contra mare.

[33] Fecit autem vectem medium, qui per medias tabulas ab una extremitate usque ad alteram perveniret.

[34] Ipsa autem tabulata deauravit. Et anulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent; quos et ipsos laminis aureis operuit.

[35] Fecit et velum de hyacintho et purpura coccoque ac bysso retorta, opere polymitario, cum cherubim intextis;

[36] et quattuor columnas de lignis acaciae, quas cum uncis suis deauravit, fusis basibus earum argenteis.

[37] Fecit et velum in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, cocco byssoque retorta opere plumarii;

[38] et columnas quinque cum uncis suis. Et operuit auro capita et anulos earum basesque earum fudit aeneas.

Exodus — Chapters