Skip to content
Opens in a new window

[1] Dixitque Dominus ad Moysen: " Dic ad Aaron: Extende ma num tuam cum baculo tuo super fluvios, super rivos ac paludes et educ ranas super terram Aegypti ".

[2] Et extendit Aaron manum super aquas Aegypti, et ascenderunt ranae operueruntque terram Aegypti.

[3] Fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter eduxeruntque ranas super terram Aegypti.

[4] Vocavit autem pharao Moysen et Aaron et dixit: " Orate Dominum, ut auferat ranas a me et a populo meo, et dimittam populum, ut sacrificet Domino ".

[5] Dixitque Moyses ad pharaonem: " Constitue mihi, quando deprecer pro te et pro servis et pro populo tuo, ut abigantur ranae a te et a domo tua et tantum in flumine remaneant ".

[6] Qui respondit: " Cras ". At ille: " Iuxta verbum, inquit, tuum faciam, ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster.

[7] Et recedent ranae a te et a domo tua et a servis tuis et a populo tuo; tantum in flumine remanebunt ".

[8] Egressique sunt Moyses et Aaron a pharaone; et clamavit Moyses ad Dominum pro sponsione ranarum, quam condixerat pharaoni.

[9] Fecitque Dominus iuxta verbum Moysi, et mortuae sunt ranae de domibus et de villis et de agris;

[10] congregaveruntque eas in immensos aggeres, et computruit terra.

[11] Videns autem pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum et non audivit eos, sicut dixerat Dominus.

[12] Dixitque Dominus ad Moysen: " Loquere ad Aaron: Extende virgam tuam et percute pulverem terrae, et sint scinifes in universa terra Aegypti ".

[13] Feceruntque ita; et extendit Aaron manum virgam tenens percussitque pulverem terrae. Et facti sunt scinifes in hominibus et in iumentis; omnis pulvis terrae versus est in scinifes per totam terram Aegypti.

[14] Feceruntque similiter malefici incantationibus suis, ut educerent scinifes; et non potuerunt. Erantque scinifes tam in hominibus quam in iumentis;

[15] et dixerunt malefici ad pharaonem: " Digitus Dei est hic ". Induratumque est cor pharaonis et non audivit eos, sicut praeceperat Dominus.

[16] Dixit quoque Dominus ad Moysen: " Consurge diluculo et sta coram pharaone. Egredietur enim ad aquas, et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.

[17] Quod si non dimiseris eum, ecce ego immittam in te et in servos tuos et in populum tuum et in domos tuas omne genus muscarum; et implebuntur domus Aegyptiorum muscis et etiam humus, in qua fuerint.

[18] Et segregabo in die illa terram Gessen, in qua populus meus est, ut non sint ibi muscae, et scias quoniam ego Dominus in medio terrae;

[19] ponamque divi sionem inter populum meum et populum tuum; cras erit signum istud ".

[20] Fecitque Dominus ita; et venit musca gravissima in domos pharaonis et servorum eius et in omnem terram Aegypti, corruptaque est terra ab huiuscemodi muscis.

[21] Vocavitque pharao Moysen et Aaron et ait eis: " Ite, sacrificate Deo vestro in terra ".

[22] Et ait Moyses: " Non potest ita fieri: abominationes enim Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro; quod si mactaverimus ea, quae colunt Aegyptii, coram eis, lapidibus nos obruent.

[23] Viam trium dierum pergemus in solitudinem et sacrificabimus Domino Deo nostro, sicut praecepit nobis ".

[24] Dixitque pharao: " Ego dimittam vos, ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto, verumtamen longius ne abeatis; rogate pro me ".

[25] Et ait Moyses: " Egressus a te, orabo Dominum, et recedet musca a pharaone et a servis suis et a populo eius cras; verumtamen noli ultra fallere, ut non dimittas populum sacrificare Domino ".

[26] Egressusque Moyses a pharaone oravit Dominum;

[27] qui fecit iuxta verbum illius et abstulit muscas a pharaone et a servis suis et a populo eius; non superfuit ne una quidem.

[28] Et ingravatum est cor pharaonis, ita ut ne hac quidem vice dimitteret populum.

Exodus — Chapters