[1] Haec sunt iudicia, quae propones eis:
[2] Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi; in septimo egredietur liber gratis.
[3] Si solus intraverit, solus exeat; si habens uxorem, et uxor egredietur simul.
[4] Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias, mulier et liberi eius erunt domini sui; ipse vero exibit solus.
[5] Quod si dixerit servus: "Diligo dominum meum et uxorem ac liberos, non egrediar liber",
[6] afferet eum dominus ad Deum et applicabit eum ad ostium vel postes perforabitque aurem eius subula; et erit ei servus in saeculum.
[7] Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut servi exire consueverunt.
[8] Si displicuerit oculis domini sui, cui tradita fuerat, faciat eam redimi; populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, quia fraudavit eam.
[9] Sin autem filio suo desponderit eam, iuxta morem filiarum faciet illi.
[10] Quod si alteram sibi acceperit, cibum et vestimentum et concubitum non negabit.
[11] Si tria ista non fecerit ei, egredietur gratis absque pretio.
[12] Qui percusserit hominem, et ille mortuus fuerit, morte moriatur.
[13] Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus eius, constituam tibi locum, in quem fugere debeat.
[14] Si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias, ab altari meo evelles eum, ut moriatur.
[15] Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.
[16] Qui furatus fuerit hominem sive vendiderit eum sive inventus fuerit in manu eius, morte moriatur.
[17] Qui maledixerit patri suo vel matri, morte moriatur.
[18] Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed iacuerit in lectulo,
[19] si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum, impunitus erit, qui percusserit, ita tamen, ut operas eius deperditas et impensas pro medela restituat.
[20] Qui percusserit servum suum vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus eius, ultioni subiacetur.
[21] Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subiacebit poenae, quia pecunia illius est.
[22] Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit, sed aliud quid adversi non acciderit, subiacebit damno, quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri iudicaverint.
[23] Sin autem quid adversi acciderit, reddet animam pro anima,
[24] oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,
[25] adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.
[26] Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo.
[27] Dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae, dimittet eos liberos pro dente.
[28] Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur, et non comedentur carnes eius; dominus autem bovis innocens erit.
[29] Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum eius, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum illius occident.
[30] Quod si pretium ei fuerit impositum, dabit pro anima sua, quidquid fuerit postulatus.
[31] Filium quoque vel filiam si cornu percusserit, simili sententiae subiacebit.
[32] Si servum vel ancillam invaserit, triginta siclos argenti dabit domino; bos vero lapidibus opprimetur.
[33] Si quis aperuerit cisternam vel foderit et non operuerit eam, cedideritque bos vel asinus in eam,
[34] dominus cisternae reddet pretium iumentorum; quod autem mortuum est, ipsius erit.
[35] Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit, vendent bovem vivum et divident pretium; cadaver autem mortui inter se dispertient.
[36] Sin autem notum erat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus, reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet.
[37] Si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel vendiderit, quinque boves pro uno bove restituet et quattuor oves pro una ove.