Skip to content
Opens in a new window

[1] Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:

[2] " Loquere filiis Israel, ut tollant mihi donaria; ab omni homine, qui offert ultroneus, accipietis ea.

[3] Haec sunt autem, quae accipere debetis: aurum et argentum et aes,

[4] hyacinthum et purpuram coccumque et byssum, pilos caprarum

[5] et pelles arietum rubricatas pellesque delphini et ligna acaciae,

[6] oleum ad luminaria concinnanda, aromata in unguentum et in thymiama boni odoris,

[7] lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac pectorale.

[8] Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum.

[9] Iuxta omnem similitudinem habitaculi, quam ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum eius: sicque facietis illud.

[10] Arcam de lignis acaciae compingent; cuius longitudo habeat duos semis cubitos, latitudo cubitum et dimidium, altitudo cubitum similiter ac semissem.

[11] Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris; faciesque supra coronam auream per circuitum

[12] et conflabis ei quattuor circulos aureos, quos pones in quattuor arcae pedibus: duo circuli sint in latere uno et duo in altero.

[13] Facies quoque vectes de lignis acaciae et operies eos auro;

[14] inducesque per circulos, qui sunt in arcae lateribus, ut portetur in eis;

[15] qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis.

[16] Ponesque in arcam testimonium, quod dabo tibi.

[17] Facies et propitiatorium de auro mundissimo; duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius, et cubitum ac semissem latitudo.

[18] Duos quoque cherubim aureos et productiles facies ex utraque parte propitiatorii,

[19] cherub unus sit in latere uno et alter in altero; ex propitiatorio facies cherubim in utraque parte eius.

[20] Expandent alas sursum et operient alis suis propitiatorium; respicientque se mutuo, versis vultibus in propitiatorium,

[21] quo operienda est arca, in qua pones testimonium, quod dabo tibi.

[22] Et conveniam te ibi et loquar ad te supra propitiatorium de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta, quae mandabo per te filiis Israel.

[23] Facies et mensam de lignis acaciae habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem.

[24] Et inaurabis eam auro purissimo; faciesque illi coronam auream per circuitum.

[25] Facies quoque ei limbum altum quattuor digitis per circuitum et super illum coronam auream.

[26] Quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes.

[27] Iuxta limbum erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.

[28] Ipsosque vectes facies de lignis acaciae et circumdabis auro, et per ipsos subvehitur mensa.

[29] Parabis et acetabula ac phialas, vasa et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.

[30] Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.

[31] Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo: basis et hastile eius, scyphi et sphaerulae ac flores in unum efformentur.

[32] Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere et tres ex altero.

[33] Tres scyphi quasi in nucis modum in calamo uno sphaerulaeque simul et flores; et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero sphaerulaeque simul et flores: hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili.

[34] In ipso autem hastili candelabri erunt quattuor scyphi in nucis modum sphaerulaeque et flores.

[35] Singulae sphaerulae sub binis calamis per tria loca, qui simul sex fiunt, procedentes de hastili uno.

[36] Sphaerulae igitur et calami unum cum ipso erunt, totum ductile de auro purissimo.

[37] Facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum, ut luceant in locum ex adverso.

[38] Emunctoria quoque et vasa, in quibus emuncta condantur, fient de auro purissimo.

[39] Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.

[40] Inspice et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est.

Exodus — Chapters