[1] Habitaculum vero ita facies: decem cortinas de bysso re torta et hyacintho ac purpura coccoque cum cherubim opere polymito facies.
[2] Longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos, latitudo quattuor cubitorum erit. Unius mensurae fient universae cortinae.
[3] Quinque cortinae sibi iungentur mutuo, et aliae quinque nexu simili cohaerebunt.
[4] Ansulas hyacinthinas in latere facies cortinae unius in extremitate iuncturae et similiter facies in latere cortinae extremae in iunctura altera.
[5] Quinquaginta ansulas facies in cortina una et quinquaginta ansulas facies in summitate cortinae, quae est in iunctura altera, ita insertas, ut ansa contra ansam veniat.
[6] Facies et quinquaginta fibulas aureas, quibus cortinarum vela iungenda sunt, ut unum habitaculum fiat.
[7] Facies et saga cilicina undecim pro tabernaculo super habitaculum.
[8] Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et latitudo quattuor; aequa erit mensura sagorum omnium.
[9] E quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices.
[10] Facies et quinquaginta ansas in ora sagi ultimi iuncturae unius et quinquaginta ansas in ora sagi iuncturae alterius.
[11] Facies et quinquaginta fibulas aeneas, quibus iungantur ansae, ut unum ex omnibus tabernaculum fiat.
[12] Quod autem superfuerit in sagis, quae parantur tecto, id est unum sagum, quod amplius est, ex medietate eius operies posteriora habitaculi;
[13] et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera, qui plus est in longitudine sagorum tabernaculi utrumque latus habitaculi protegens.
[14] Facies et operimentum aliud pro tabernaculo de pellibus arietum rubricatis et super hoc rursum aliud operimentum de pellibus delphini.
[15] Facies et tabulas stantes habitaculi de lignis acaciae,
[16] quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem.
[17] In tabula una duo pedes fient, quibus tabula alteri tabulae conectatur; atque in hunc modum cunctae tabulae habitaculi parabuntur.
[18] Quarum viginti erunt in latere meridiano, quod vergit ad austrum;
[19] quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binae bases singulis pedibus singularum tabularum subiciantur.
[20] In latere quoque secundo habitaculi, quod vergit ad aquilonem, viginti tabulae erunt,
[21] quadraginta habentes bases argenteas; binae bases singulis tabulis supponentur.
[22] Ad occidentalem vero plagam in tergo habitaculi facies sex tabulas;
[23] et rursum alias duas, quae in angulis erigantur, post tergum habitaculi.
[24] Eruntque geminae a deorsum usque sursum in compaginem unam; ita erit duabus istis, pro duabus angulis erunt.
[25] Et erunt simul tabulae octo, bases earum argenteae sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis.
[26] Facies et vectes de lignis acaciae, quinque ad continendas tabulas in uno latere habitaculi
[27] et quinque alios in altero et eiusdem numeri in tergo ad occidentalem plagam;
[28] vectis autem medius transibit per medias tabulas a summo usque ad summum.
[29] Ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos, per quos vectes tabulata contineant, quos operies laminis aureis.
[30] Et eriges habitaculum iuxta exemplar, quod tibi in monte monstratum est.
[31] Facies et velum de hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta, opere polymito, cum cherubim intextis.
[32] Quod appendes in quattuor columnis de lignis acaciae, quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt uncos aureos, sed bases argenteas.
[33] Inseres autem velum subter fibulas, intra quod pones arcam testimonii et quo sanctum et sanctum sanctorum dividentur.
[34] Pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancto sanctorum
[35] mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere habitaculi meridiano; mensa enim stabit in parte aquilonis.
[36] Facies et velum in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta opere plumarii.
[37] Et quinque columnas deaurabis lignorum acaciae, ante quas ducetur velum, quarum erunt unci aurei et bases aeneae.