[1] Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino, et dixerunt: " Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem eius deiecit in mare!
[2] Fortitudo mea et robur meum Dominus, et factus est mihi in salutem. Iste Deus meus, et glorificabo eum; Deus patris mei, et exaltabo eum!
[3] Dominus quasi vir pugnator; Dominus nomen eius!
[4] Currus pharaonis et exercitum eius proiecit in mare; electi bellatores eius submersi sunt in mari Rubro.
[5] Abyssi operuerunt eos, descenderunt in profundum quasi lapis.
[6] Dextera tua, Domine, magnifice in fortitudine, dextera tua, Domine, percussit inimicum.
[7] Et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios tuos; misisti iram tuam, quae devoravit eos sicut stipulam.
[8] Et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae; stetit ut agger unda fluens, coagulatae sunt abyssi in medio mari.
[9] Dixit inimicus: "Persequar, comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea; evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea!".
[10] Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare; submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.
[11] Quis similis tui in diis, Domine? Quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia?
[12] Extendisti manum tuam, devoravit eos terra.
[13] Dux fuisti in misericordia tua populo, quem redemisti, et portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum.
[14] Attenderunt populi et commoti sunt, dolores obtinuerunt habitatores Philisthaeae.
[15] Tunc conturbati sunt principes Edom, potentes Moab obtinuit tremor, obriguerunt omnes habitatores Chanaan.
[16] Irruit super eos formido et pavor; in magnitudine brachii tui fiunt immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.
[17] Introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuae, firmissimo habitaculo tuo, quod operatus es, Domine, sanctuario, Domine, quod firmaverunt manus tuae.
[18] Dominus regnabit in aeternum et ultra! ".
[19] Ingressi sunt enim equi pharaonis cum curribus et equitibus eius in mare, et reduxit super eos Dominus aquas maris; filii autem Israel ambu laverunt per siccum in medio eius.
[20] Sumpsit ergo Maria prophetissa soror Aaron tympanum in manu sua; egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,
[21] quibus praecinebat dicens: " Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem eius deiecit in mare! ".
[22] Tulit autem Moyses Israel de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur; ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem et non inveniebant aquam.
[23] Et venerunt in Mara nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amarae; unde vocatum est nomen eius Mara (id est Amaritudo).
[24] Et murmuravit populus contra Moysen dicens: " Quid bibemus? ".
[25] At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum; quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versae sunt. Ibi constituit ei praecepta atque iudicia et ibi tentavit eum
[26] dicens: " Si audieris vocem Domini Dei tui et, quod rectum est coram eo, feceris et oboedieris mandatis eius custodierisque omnia praecepta illius, cunctum languorem, quem posui in Aegypto, non inducam super te: Ego enim Dominus sanator tuus ".
[27] Venerunt autem in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmae; et castrametati sunt iuxta aquas.