[1] De hyacintho vero et purpura, cocco ac bysso fecerunt vestes textas pro ministerio sanctuarii. Et fecerunt vestes sacras Aaron, sicut praecepit Dominus Moysi.
[2] Fecerunt igitur ephod de auro, hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta
[3] opere polymitario tundentes bratteas aureas et extenuantes in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine.
[4] Fasciasque umerales fecerunt ei, cum quibus in utroque latere summitatum suarum copulabatur,
[5] et balteum, quo constringebatur ephod, eiusdem operis et unum cum eo ex auro, et hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta, sicut praeceperat Dominus Moysi.
[6] Paraverunt et duos lapides onychinos, inclusos texturis aureis et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israel;
[7] posueruntque eos in fasciis umeralibus ephod, lapides memorialis filiorum Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi.
[8] Fecerunt et pectorale opere polymito iuxta opus ephod ex auro, hyacintho, purpura coccoque et bysso retorta,
[9] quadrangulum duplex mensurae palmi.
[10] Et posuerunt in eo gemmarum ordines quattuor: in primo versu erat sardius, topazius, smaragdus;
[11] in secundo carbunculus, sapphirus et iaspis;
[12] in tertio hyacinthus, achates et amethystus;
[13] in quarto chrysolithus, onychinus et beryllus: inclusi textura aurea per ordines suos.
[14] Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israel, singuli per nomina singulorum.
[15] Fecerunt in pectorali catenulas quasi funiculos opus tortile de auro purissimo
[16] et duos margines aureos totidemque anulos aureos. Porro duos anulos posuerunt in utraque summitate pectoralis;
[17] duos funiculos aureos inseruerunt anulis, qui in pectoralis angulis eminebant.
[18] Duas summitates amborum funiculorum colligaverunt duobus marginibus in fasciis umeralibus ephod in parte eius anteriore.
[19] Et fecerunt duos anulos aureos et posuerunt super duas summitates pectoralis in eius margine interiore contra ephod, sicut praecepit Dominus Moysi.
[20] Feceruntque duos anulos aureos, quos posuerunt in duabus fasciis umeralibus ephod deorsum in latere eius anteriore secus iuncturam eius super balteum ephod.
[21] Et strinxerunt pectorale anulis eius ad anulos ephod vitta hyacinthina, ut esset super balteum ephod, ne amoveretur ab ephod, sicut praecepit Dominus Moysi.
[22] Fecerunt quoque pallium ephod opere textili totum hyacinthinum
[23] et capitium in medio eius supra oramque per gyrum sicut in capitio loricae;
[24] deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, cocco ac bysso retorta
[25] et tintinnabula de auro purissimo, quae posuerunt inter malogranata in inferiore parte pallii per gyrum,
[26] ut sit tintinnabulum inter singula mala punica, quibus ornatus incedebat pontifex, quando ministerio fungebatur, sicut praeceperat Dominus Moysi.
[27] Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius
[28] et tiaram et ornatum mitrarum ex bysso, feminalia quoque linea ex bysso retorta,
[29] cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura ac cocco, arte plumaria, sicut praeceperat Dominus Moysi.
[30] Fecerunt et laminam diadema sanctitatis de auro purissimo; scripseruntque in ea opere caelatoris: " Sanctum Domino ";
[31] et strinxerunt eam desuper cum tiara vitta hyacinthina, sicut praeceperat Dominus Moysi.
[32] Perfectum est igitur omne opus habitaculi et tabernaculi conventus; feceruntque filii Israel cuncta, quae praeceperat Dominus Moysi: sic fecerunt.
[33] Et obtulerunt habitaculum et tabernaculum et universam supellectilem, fibulas, tabulas, vectes, columnas ac bases,
[34] opertorium de pellibus arietum rubricatis et operimentum de pellibus delphini, velum,
[35] arcam testimonii, vectes, propitiatorium,
[36] mensam cum vasis suis et propositionis panibus,
[37] candelabrum ex auro puro, lucernas in ordine earum et utensilia earum cum oleo candelabri,
[38] altare aureum et unguentum et thymiama ex aromatibus et velum in introitu tabernaculi,
[39] altare aeneum, craticulam aeneam, vectes et vasa eius omnia, labrum cum basi sua,
[40] tentoria atrii et columnas cum basibus suis, velum in introitu atrii funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quae in ministerium habitaculi in tabernaculo conventus iussa sunt fieri.
[41] Vestes quoque textas, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, et vestes sacras Aaron sacerdotis et vestes filiorum eius
[42] obtulerunt filii Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi.
[43] Quae postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.