[1] Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
[2] " Ecce voca vi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iudae
[3] et implevi eum spiritu Dei, sapientia et intellegentia et scientia in omni opere
[4] ad excogitandum, quidquid fabrefieri potest ex auro et argento et aere,
[5] ad scindendum et includendum gemmas et ad sculpendum ligna, ad faciendum omne opus;
[6] dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan et in corde omnis eruditi posui sapientiam, ut faciant cuncta, quae praecepi tibi:
[7] tabernaculum conventus et arcam testimonii et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi
[8] mensamque et vasa eius, candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis
[9] et holocausti et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua
[10] et vestes textas et vestes sanctas Aaron sacerdoti et vestes filiorum eius, ut fungantur officio suo in sacris,
[11] oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario: omnia, quae praecepi tibi, facient ".
[12] Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:
[13] " Loquere filiis Israel et dices ad eos: Videte ut sabbatum meum custodiatis, quia signum est inter me et vos in generationibus vestris, ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.
[14] Custodite sabbatum, sanctum est enim vobis. Qui polluerit illud, morte morietur; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.
[15] Sex diebus facietis opus; in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino: omnis, qui fecerit opus in hac die, morietur.
[16] Custodiant filii Israel sabbatum et celebrent illud in generationibus suis: pactum est sempiternum
[17] inter me et filios Israel signumque perpetuum; sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et in septimo ab opere cessavit et respiravit ".
[18] Deditque Dominus Moysi, completis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei.