[1] Dixitque Dominus ad Moy sen: " Praecide tibi duas ta bulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quae habuerunt tabulae, quas fregisti.
[2] Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai; stabisque mihi super verticem montis.
[3] Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem; oves quoque et boves non pascantur e contra ".
[4] Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant; et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut praeceperat ei Dominus, portans secum tabulas.
[5] Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit cum eo vocans in nomine Domini.
[6] Et transiens coram eo clamavit: " Dominus, Dominus Deus, misericors et clemens, patiens et multae miserationis ac verax,
[7] qui custodit misericordiam in milia, qui aufert iniquitatem et scelera atque peccata, nihil autem impunitum sinit, qui reddit iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem ".
[8] Festinusque Moyses curvatus est pronus in terram et adorans
[9] ait: " Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro, ut gradiaris nobiscum; populus quidem durae cervicis est, sed tu auferes iniquitates nostras atque peccata nosque possidebis ".
[10] Respondit Dominus: " Ego inibo pactum coram universo populo tuo; mirabilia faciam, quae numquam visa sunt super totam terram nec in ullis gentibus, ut cernat cunctus populus, in cuius es medio, opus Domini terribile, quod facturus sum tecum.
[11] Observa cuncta, quae hodie mando tibi: ego ipse eiciam ante faciem tuam Amorraeum et Chananaeum et Hetthaeum, Pherezaeum quoque et Hevaeum et Iebusaeum.
[12] Cave, ne umquam cum habitatoribus terrae, quam intraveris, iungas amicitias, quae tibi sint in ruinam;
[13] sed aras eorum destrue, confringe lapides palosque succide.
[14] Noli adorare deum alienum: Dominus Zelotes nomen eius, Deus est aemulator.
[15] Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum, ne, cum fornicati fuerint cum diis suis et sacrificaverint eis, vocet te quispiam, et comedas de immolatis.
[16] Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis, ne, postquam ipsae fuerint fornicatae cum diis suis, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.
[17] Deos conflatiles non facies tibi.
[18] Sollemnitatem Azymorum custodies: septem diebus vesceris azymis, sicut praecepi tibi, in tempore constituto mensis Abib; mense enim verni temporis egressus es de Aegypto.
[19] Omne, quod aperit vulvam generis masculini, meum erit; de cuncto grege tuo tam de bobus quam de ovibus meum erit.
[20] Primogenitum asini redimes ove, sin autem nec pretium pro eo dederis, franges cervicem eius. Primogenitum filiorum tuorum redimes; nec apparebis in conspectu meo vacuus.
[21] Sex diebus operaberis, die septimo cessabis etiam arare et metere.
[22] Sollemnitatem Hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuae triticeae et sollemnitatem Collectae, quando, redeunte anni tempore, cuncta conduntur.
[23] Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini, Dei Israel.
[24] Cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terrae tuae, ascendente te et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno.
[25] Non immolabis super fermento sanguinem hostiae meae; neque residebit mane de victima sollemnitatis Paschae.
[26] Primitias frugum terrae tuae afferes in domum Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae ".
[27] Dixitque Dominus ad Moysen: " Scribe tibi verba haec, quibus et tecum et cum Israel pepigi foedus ".
[28] Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes; panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba foederis, decem verba.
[29] Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii et ignorabat quod resplenderet cutis faciei suae ex consortio sermonis Domini.
[30] Videntes autem Aaron et filii Israel resplendere cutem faciei Moysi, timuerunt prope accedere;
[31] vocatique ab eo reversi sunt tam Aaron quam principes synagogae. Et postquam locutus est ad eos,
[32] venerunt ad eum etiam omnes filii Israel; quibus praecepit cuncta, quae audierat a Domino in monte Sinai.
[33] Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam,
[34] quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat, donec exiret; et tunc loquebatur ad filios Israel omnia, quae sibi fuerant imperata.
[35] Qui videbant cutem faciei Moysi resplendere, sed operiebat ille rursus faciem suam, donec ingressus loqueretur cum eo.