Skip to content
Opens in a new window

[1] Igitur, congregato omni coetu filiorum Israel, dixit ad eos: " Haec sunt, quae iussit Dominus fieri:

[2] sex diebus facietis opus, septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum et requies Domino; qui fecerit opus in eo, occidetur.

[3] Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati ".

[4] Et ait Moyses ad omnem coetum filiorum Israel: " Iste est sermo, quem praecepit Dominus dicens:

[5] "Separate apud vos donaria Domino". Omnis voluntarius et proni animi offerat ea Domino: aurum et argentum et aes,

[6] hyacinthum et purpuram coccumque et byssum, pilos caprarum

[7] et pelles arietum rubricatas et pelles delphini, ligna acaciae

[8] et oleum ad luminaria concinnanda et aromata, ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum,

[9] lapides onychinos et gemmas ad ornatum ephod et pectoralis.

[10] Quisquis vestrum sapiens est, veniat et faciat, quod Dominus imperavit,

[11] habitaculum scilicet et tentorium eius atque operimentum, fibulas et tabulata cum vectibus, columnas et bases;

[12] arcam et vectes, propitiatorium et velum, quod ante illud oppanditur;

[13] mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus;

[14] candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta luminarium;

[15] altare thymiamatis et vectes et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus; velum ad ostium habitaculi;

[16] altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis, labrum et basim eius;

[17] cortinas atrii cum columnis et basibus, velum in foribus atrii;

[18] paxillos habitaculi et atrii cum funiculis suis;

[19] vestimenta texta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes sanctas Aaron pontificis ac vestes filiorum eius, ut sacerdotio fungantur mihi ".

[20] Egressus est omnis coetus filiorum Israel de conspectu Moysi,

[21] et venit, quisquis erat mentis promptissimae, et attulit sponte sua donaria Domino ad faciendum opus tabernaculi conventus et quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat.

[22] Viri cum mulieribus, omnes voluntarii praebuerunt fibulas et inaures, anulos et dextralia; omne vas aureum in donaria Domini separatum est.

[23] Si quis habebat hyacinthum et purpuram coccumque, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas et pelles delphini,

[24] argenti aerisque metalla, obtulerunt Domino lignaque acaciae in varios usus.

[25] Sed et mulieres eruditae dederunt, quae neverant, hyacinthum, purpuram et coccum ac byssum

[26] et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.

[27] Principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad ephod et pectorale

[28] aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi componendum.

[29] Omnes viri et mulieres mente prompta obtulerunt donaria, ut fierent opera, quae iusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israel voluntaria Domino dedicaverunt.

[30] Dixitque Moyses ad filios Israel: " Ecce vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iudae;

[31] implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intellegentia et scientia ad omne opus,

[32] ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere,

[33] ad scindendum et includendum gemmas et ad sculpendum ligna, quidquid fabre adinveniri potest.

[34] Dedit quoque in corde eius, ut alios doceret, ipsi et Ooliab filio Achisamech de tribu Dan.

[35] Ambos implevit sapientia, ut faciant opera fabri polymitarii ac plumarii de hyacintho ac purpura coccoque et bysso et textoris, facientes omne opus ac nova quaeque reperientes ".

Exodus — Chapters