Skip to content
Opens in a new window

[1] Egressus est vir de domo Levi et accepit uxorem stirpis suae;

[2] quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus.

[3] Cumque iam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice; posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripae fluminis,

[4] stante procul sorore eius et considerante eventum rei.

[5] Ecce autem descendebat filia pharaonis, ut lavaretur in flumine, et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei. Quae cum vidisset fiscellam in papyrione, misit unam e famulabus suis; et allatam

[6] aperiens cernensque in ea parvulum vagientem, miserta eius ait: " De infantibus Hebraeorum est hic ".

[7] Cui soror pueri: " Vis, inquit, ut vadam et vocem tibi mulierem Hebraeam, quae nutrire possit tibi infantulum? ".

[8] Respondit: " Vade ". Perrexit puella et vocavit matrem infantis.

[9] Ad quam locuta filia pharaonis: " Accipe, ait, puerum istum et nutri mihi; ego dabo tibi mercedem tuam ". Suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiae pharaonis.

[10] Quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius Moysen dicens: " Quia de aqua tuli eum ".

[11] In diebus illis, postquam creverat, Moyses egressus est ad fratres suos; viditque afflictionem eorum et virum Aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis.

[12] Cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse vidisset, percussum Aegyptium abscondit sabulo.

[13] Et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes dixitque ei, qui faciebat iniuriam: " Quare percutis proximum tuum? ".

[14] Qui respondit: " Quis te constituit principem et iudicem super nos? Num occidere me tu vis, sicut occidisti Aegyptium? ". Timuit Moyses et ait: " Quomodo palam factum est verbum istud? ".

[15] Audivitque pharao sermonem hunc et quaerebat occidere Moysen. Qui fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian; venit ergo in terram Madian et sedit iuxta puteum.

[16] Erant autem sacerdoti Madian septem filiae, quae venerunt ad hauriendam aquam; et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui.

[17] Supervenere pastores et eiecerunt eas: surrexitque Moyses et, defensis puellis, adaquavit oves earum.

[18] Quae cum revertissent ad Raguel patrem suum, dixit ad eas: " Cur velocius venistis solito? ".

[19] Responderunt: " Vir Aegyptius liberavit nos de manu pastorum; insuper et hausit aquam nobis potumque dedit ovibus ".

[20] At ille: " Ubi est? ", inquit. " Quare dimisistis hominem? Vocate eum, ut comedat panem ".

[21] Consensit ergo Moyses habitare cum eo accepitque Sephoram filiam eius uxorem.

[22] Quae peperit ei filium, quem vocavit Gersam dicens: " Advena sum in terra aliena ".

[23] Post multum vero temporis mortuus est rex Aegypti; et ingemiscentes filii Israel propter opera vociferati sunt, ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus.

[24] Et audivit gemitum eorum ac recordatus est foederis, quod pepigit cum Abraham, Isaac et Iacob;

[25] et respexit Dominus filios Israel et apparuit eis.

Exodus — Chapters