[1] Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israel, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab et Abiu, Eleazar et Ithamar.
[2] Faciesque vestes sanctas Aaron fratri tuo in gloriam et decorem;
[3] et loqueris cunctis sapientibus corde, quos replevi spiritu prudentiae, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi.
[4] Haec autem erunt vestimenta, quae facient: pectorale et ephod, tunicam et subuculam textam, tiaram et balteum. Facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius, ut sacerdotio fungantur mihi;
[5] accipientque aurum et hyacinthum et purpuram coccumque et byssum.
[6] Facient autem ephod de auro et hyacintho ac purpura coccoque bysso retorta opere polymito.
[7] Duas fascias umerales habebit et in utroque latere summitatum suarum copulabitur cum eis.
[8] Et balteus super ephod ad constringendum, eiusdem operis et unum cum eo, erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta.
[9] Sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina filiorum Israel:
[10] sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero, iuxta ordinem nativitatis eorum.
[11] Opere sculptoris et caelatura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israel, inclusos textura aurea;
[12] et pones duos lapides super fascias umerales ephod, lapides memorialis filiorum Israel. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem.
[13] Facies ergo margines textas ex auro
[14] et duas catenulas ex auro purissimo quasi funiculos opus tortile et inseres catenulas tortas marginibus.
[15] Pectorale quoque iudicii facies opere polymito, iuxta texturam ephod, ex auro, hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta.
[16] Quadrangulum erit et duplex; mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine.
[17] Ponesque in eo quattuor ordines lapidum: in primo versu erit lapis sardius et topazius et smaragdus;
[18] in secundo carbunculus, sapphirus et iaspis;
[19] in tertio hyacinthus, achates et amethystus;
[20] in quarto chrysolithus, onychinus et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos.
[21] Habebuntque nomina filiorum Israel: duodecim nominibus caelabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus.
[22] Facies in pectorali catenas quasi funiculos, opus tortile, ex auro purissimo;
[23] et duos anulos aureos, quos pones in utraque pectoralis summitate;
[24] catenasque aureas iunges anulis, qui sunt in marginalibus eius;
[25] et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis marginibus in fasciis umeralibus ephod in parte eius anteriore.
[26] Facies et duos anulos aureos, quos pones in summitatibus pectoralis in ora interiore, quae respicit ephod.
[27] Necnon et alios duos anulos aureos, qui ponendi sunt in utraque fascia umerali ephod deorsum, versus partem anteriorem eius iuxta iuncturam eius supra balteum ephod,
[28] et stringatur pectorale anulis suis cum anulis ephod vitta hyacinthina, ut maneat supra balteum ephod, et a se invicem pectorale et ephod nequeant separari.
[29] Portabitque Aaron nomina filiorum Israel in pectorali iudicii super cor suum, quando ingredietur sanctuarium: memoriale coram Domino in aeternum.
[30] Pones autem in pectorali iudicii Urim et Tummim, quae erunt super cor Aaron, quando ingredietur coram Domino; et gestabit iudicium filiorum Israel super cor suum in conspectu Domini semper.
[31] Facies et pallium ephod totum hyacinthinum,
[32] in cuius medio supra erit capitium et ora per gyrum eius textilis, sicut in capitio loricae, ne rumpatur.
[33] Deorsum vero, ad pedes eiusdem pallii per circuitum, quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco, mixtis in medio tintinnabulis aureis;
[34] ita ut sit tintinnabulum aureum inter singula mala punica.
[35] Et vestietur eo Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus, quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.
[36] Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere caelatoris: "Sanctum Domino".
[37] Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram
[38] super frontem Aaron. Portabitque Aaron iniquitatem contra sancta, quae sanctificabunt filii Israel in cunctis muneribus et donariis suis. Eritque lamina semper in fronte eius, ut placatus eis sit Dominus.
[39] Texesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et balteum opere plumarii.
[40] Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac mitras in gloriam et decorem;
[41] vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo. Et unges eos et implebis manus eorum sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi.
[42] Facies eis et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suae a renibus usque ad femora;
[43] et utentur eis Aaron et filii eius, quando ingredientur tabernaculum conventus, vel quando appropinquant ad altare, ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur: legitimum sempiternum erit Aaron et semini eius post eum.