Skip to content
Opens in a new window

[1] Facies et altare de lignis acaciae, quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine, id est quadrum, et tres cubitos in altitudine.

[2] Cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt, et operies illud aere.

[3] Faciesque in usus eius lebetes ad suscipiendos cineres et vatilla et pateras atque fuscinulas et ignium receptacula; omnia vasa ex aere fabricabis.

[4] Craticulamque facies ei in modum retis aeneam, per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei,

[5] et pones eam subter marginem altaris; eritque craticula usque ad altaris medium.

[6] Facies et vectes altaris de lignis acaciae duos, quos operies laminis aeneis,

[7] et induces per anulos; eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.

[8] Cavum ex tabulis facies illud; sicut tibi in monte monstratum est, sic facient.

[9] Facies et atrium habitaculi, in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine

[10] et columnas viginti et bases totidem aeneas et uncos columnarum anulosque earum argenteos.

[11] Similiter in latere aquilonis: per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et unci columnarum anulique earum argentei.

[12] In latitudine vero atrii, quae respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem.

[13] In ea quoque atrii latitudine, quae respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt,

[14] in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem;

[15] et in latere altero erunt tentoria, cubitos obtinentia quindecim, columnae tres et bases totidem.

[16] In introitu vero atrii fiet velum cubitorum viginti, ex hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta opere plumarii; columnas habebit quattuor cum basibus totidem.

[17] Omnes columnae atrii per circuitum cinctae erunt anulis argenteis, et unci earum erunt argentei et bases aeneae.

[18] In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit; fietque de bysso retorta, et habebit bases aeneas.

[19] Cuncta vasa habitaculi in omnes usus eius et omnes paxillos eius et omnes paxillos atrii ex aere facies.

[20] Praecipe filiis Israel, ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum, ut ardeat lucerna semper

[21] in tabernaculo conventus, extra velum, quod oppansum est testimonio. Et parabunt eam Aaron et filii eius, ut a vespere usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israel.

Exodus — Chapters