[1] Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
[2] " Mense pri mo, die prima mensis eriges habitaculum, tabernaculum conventus,
[3] et pones in eo arcam testimonii, abscondes illam velo;
[4] et, illata mensa, pones super eam, quae rite praecepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis
[5] et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Velum in introitu habitaculi pones,
[6] et ante tabernaculum conventus altare holocausti,
[7] et labrum inter altare et tabernaculum conventus et implebis illud aqua.
[8] Circumdabisque atrium tentoriis et pones velum in porta eius.
[9] Et, assumpto unctionis oleo, unges habitaculum et omnia, quae in eo sunt, et consecrabis illud cum vasis suis, et erit sanctum.
[10] Unges quoque altare holocausti et omnia vasa eius et consecrabis altare, et erit sanctum sanctorum.
[11] Et unges labrum cum basi sua et consecrabis illud.
[12] Applicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi conventus; et lotos aqua
[13] indues Aaron sanctis vestibus, unges et consecrabis eum, ut mihi sacerdotio fungatur;
[14] filios eius applicabis et vesties eos tunicis
[15] et unges eos, sicut unxisti patrem eorum, ut mihi sacerdotio fungantur, et unctio eorum erit eis in sacerdotium sempiternum in generationibus eorum ".
[16] Fecitque Moyses omnia, quae praeceperat ei Dominus: sic fecit.
[17] Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis collocatum est habitaculum.
[18] Erexitque Moyses illud et posuit bases ac tabulas et vectes statuitque columnas
[19] et expandit tentorium super habitaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat Moysi.
[20] Sumpsit et posuit testimonium in arca et, subditis infra vectibus, posuit propitiatorium desuper.
[21] Cumque intulisset arcam in habitaculum, appendit ante eam velum, sicut iusserat Dominus Moysi.
[22] Posuit et mensam in tabernaculo conventus ad plagam septentrionalem extra velum,
[23] ordinatis coram propositionis panibus, sicut praeceperat Dominus Moysi.
[24] Posuit et candelabrum in tabernaculo conventus e regione mensae in parte australi,
[25] locatis per ordinem lucernis, sicut praeceperat Dominus Moysi.
[26] Posuit et altare aureum in tabernaculo conventus coram propitiatorio
[27] et adolevit super eo incensum aromatum, sicut iusserat Dominus Moysi.
[28] Posuit et velum in introitu habitaculi
[29] et altare holocausti in vestibulo habitaculi, tabernaculi conventus, offerens in eo holocaustum et sacrificium, sicut Dominus imperaverat Moysi.
[30] Labrum quoque statuit inter tabernaculum conventus et altare implens illud aqua;
[31] laveruntque Moyses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes,
[32] cum ingrederentur tabernaculum conventus et accederent ad altare, sicut praeceperat Dominus Moysi.
[33] Erexit et atrium per gyrum habitaculi et altaris, ducto in introitu eius velo. Sic complevit opus.
[34] Et operuit nubes tabernaculum conventus, et gloria Domini implevit habitaculum.
[35] Nec poterat Moyses ingredi tabernaculum conventus, quia habitavit nubes super illud, et gloria Domini replevit habitaculum.
[36] Si quando nubes de tabernaculo ascendebat, proficiscebantur filii Israel in omnibus stationibus suis;
[37] si autem non ascendebat nubes, non proficiscebantur usque in diem, quo levabatur.
[38] Nubes quippe Domini incubabat per diem habitaculo, et ignis in nocte, ante oculos universae domus Israel per cunctas mansiones suas.