[1] Fecit et altare holocausti de lignis acaciae quinque cubi torum per quadrum et trium in altitudine,
[2] cuius cornua de angulis procedebant; operuitque illud laminis aeneis.
[3] Et in usus eius paravit ex aere vasa diversa: lebetes, vatilla et pateras, fuscinulas et ignium receptacula.
[4] Craticulamque eius in modum retis fecit aeneam subter marginem altaris ab imo usque ad medium eius,
[5] fusis quattuor anulis per totidem craticulae summitates, ad immittendos vectes ad portandum.
[6] Quos et ipsos fecit de lignis acaciae et operuit laminis aeneis;
[7] induxitque in circulos, qui in lateribus altaris eminebant. Ipsum autem altare non erat solidum, sed cavum ex tabulis et intus vacuum.
[8] Fecit et labrum aeneum cum basi sua de speculis mulierum, quae excubabant in ostio tabernaculi conventus.
[9] Fecit et atrium, in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum centum;
[10] columnae aeneae viginti cum basibus suis; unci columnarum et anuli earum argentei.
[11] Aeque ad septentrionalem plagam tentoria, columnae basesque et unci anulique columnarum eiusdem mensurae et operis ac metalli erant.
[12] In ea vero plaga, quae ad occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnae decem cum basibus suis; et unci columnarum anulique earum argentei.
[13] Porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria,
[14] e quibus quindecim cubitos columnarum trium cum basibus suis unum tenebat latus;
[15] et in parte altera quia inter utraque introitum tabernaculi fecit quindecim aeque cubitorum erant tentoria columnaeque tres et bases totidem.
[16] Cuncta atrii tentoria in circuitu ex bysso retorta texuerat.
[17] Bases columnarum fuere aeneae, unci autem earum et anuli earum argentei et capita earum vestivit argento et omnes columnas atrii cinxit anulis argenteis.
[18] Et in introitu eius opere plumario fecit velum ex hyacintho, purpura, cocco ac bysso retorta; quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant.
[19] Columnae autem in ingressu fuere quattuor cum basibus aeneis, uncis argenteis; capitaque et anulos earum vestivit argento.
[20] Paxillos quoque habitaculi et atrii per gyrum fecit aeneos.
[21] Hic est census habitaculi, habitaculi testimonii, qui recensitus est iuxta praeceptum Moysi ministerio Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis.
[22] Beseleel filius Uri filii Hur de tribu Iudae fecit cuncta, quae praeceperat Dominus Moysi,
[23] iuncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu Dan fabro et polymitario atque plumario ex hyacintho, purpura, cocco et bysso.
[24] Omne aurum, quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum est in donariis, viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sicli sanctuarii.
[25] Argentum autem eorum, qui in congregatione recensiti sunt, centum talentorum fuit et mille septingentorum et septuaginta quinque siclorum ad mensuram sicli sanctuarii.
[26] Beca, id est dimidium sicli iuxta mensuram sicli sanctuarii, dedit quisquis transit ad censum a viginti annis et supra, de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum.
[27] De talentis centum argenti conflatae sunt bases sanctuarii et veli, singulis talentis per bases singulas supputatis.
[28] De mille autem septingentis et septuaginta quinque siclis fecit uncos columnarum et vestivit capita earum et cinxit eas argento.
[29] Aeris quoque oblata sunt septuaginta talenta et duo milia et quadringenti sicli,
[30] ex quibus fecit bases in introitu tabernaculi conventus et altare aeneum cum craticula sua omniaque vasa, quae ad usum eius pertinent,
[31] et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu eius et omnes paxillos habitaculi atque atrii per gyrum.