[1] Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus ad Aaron dixit: " Surge, fac nobis deos, qui nos praecedant; Moysi enim, huic viro, qui nos eduxit de terra Aegypti, ignoramus quid acciderit ".
[2] Dixitque ad eos Aaron: " Tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et afferte ad me ".
[3] Fecitque omnis populus, quae iusserat, deferens inaures ad Aaron.
[4] Quas cum ille accepisset, formavit stilo imaginem et fecit ex eis vitulum conflatilem. Dixeruntque: " Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti! ".
[5] Quod cum vidisset Aaron, aedificavit altare coram eo et praeconis voce clamavit dicens: " Cras sollemnitas Domini est ".
[6] Surgen tesque mane altero die obtulerunt holocausta et hostias pacificas; et sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere.
[7] Locutus est autem Dominus ad Moysen: " Vade, descende; peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti.
[8] Recesserunt cito de via, quam praecepi eis, feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt: "Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti!" ".
[9] Rursumque ait Dominus ad Moysen: " Cerno quod populus iste durae cervicis sit;
[10] dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos et deleam eos faciamque te in gentem magnam ".
[11] Moyses autem orabat Dominum Deum suum dicens: " Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Aegypti in fortitudine magna et in manu robusta?
[12] Ne, quaeso, dicant Aegyptii: "Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus et deleret e terra". Quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui.
[13] Recordare Abraham, Isaac et Israel servorum tuorum, quibus iurasti per temetipsum dicens: "Multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper" ".
[14] Placatusque est Dominus, ne faceret malum, quod locutus fuerat adversus populum suum.
[15] Et reversus est Moyses de monte portans duas tabulas testimonii in manu sua scriptas ex utraque parte
[16] et factas opere Dei; scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis.
[17] Audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis dixit ad Moysen: " Ululatus pugnae auditur in castris ".
[18] Qui respondit: " Non est clamor vincentium neque clamor fugientium, sed clamorem cantantium ego audio ".
[19] Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum et choros; iratusque valde proiecit de manu tabulas et confregit eas ad radices montis.
[20] Arripiensque vitulum, quem fecerant, combussit et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam et dedit ex eo potum filiis Israel.
[21] Dixitque ad Aaron: " Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum? ".
[22] Cui ille respondit: " Ne indignetur dominus meus; tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum.
[23] Dixerunt mihi: "Fac nobis deos, qui nos praecedant; huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Aegypti, nescimus quid acciderit".
[24] Quibus ego dixi: Quis vestrum habet aurum? Abstulerunt et dederunt mihi, et proieci illud in ignem; egressusque est hic vitulus ".
[25] Vidit ergo Moyses populum quod esset effrenatus; relaxaverat enim ei Aaron frenum in ludibrium hostium eorum.
[26] Et stans in porta castrorum ait: " Si quis est Domini, iungatur mihi! ". Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi.
[27] Quibus ait: " Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ponat unusquisque gladium super femur suum. Ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum ".
[28] Fecerunt filii Levi iuxta sermonem Moysi; cecideruntque de populo in die illa quasi tria milia hominum.
[29] Et ait Moyses: " Implestis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et in fratre suo, ut detur vobis benedictio ".
[30] Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum: " Peccastis peccatum maximum; ascendam ad Dominum, si quo modo quivero eum deprecari pro scelere vestro ".
[31] Reversusque ad Dominum ait: " Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos; aut dimitte eis hanc noxam
[32] aut, si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti ".
[33] Cui respondit Dominus: " Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo.
[34] Tu autem vade et duc populum istum, quo locutus sum tibi: angelus meus praecedet te; ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum ".
[35] Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron.