[1] Dixitque Dominus ad Moysen: " Nunc videbis quae facturus sim pharaoni; per manum enim fortem dimittet eos et in manu robusta eiciet illos de terra sua ".
[2] Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: " Ego Dominus,
[3] qui apparui Abraham, Isaac et Iacob ut Deus omnipotens; et nomen meum Dominum non indicavi eis.
[4] Pepigique cum eis foedus, ut darem illis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenae.
[5] Ego audivi gemitum filiorum Israel, quia Aegyptii oppresserunt eos, et recordatus sum pacti mei.
[6] Ideo dic filiis Israel: Ego Dominus, qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum; et eruam de servitute ac redimam in brachio excelso et iudiciis magnis.
[7] Et assumam vos mihi in populum et ero vester Deus; et scietis quod ego sum Dominus Deus vester, qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum
[8] et induxerim in terram, super quam levavi manum meam, ut darem eam Abraham, Isaac et Iacob; daboque illam vobis possidendam, ego Dominus ".
[9] Narravit ergo Moyses omnia filiis Israel; qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum.
[10] Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
[11] " Ingredere et loquere ad pharaonem regem Aegypti, ut dimittat filios Israel de terra sua ".
[12] Respondit Moyses coram Domino: " Ecce, filii Israel non audiunt me, et quomodo audiet me pharao, praesertim cum incircumcisus sim labiis? ".
[13] Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israel et ad pharaonem regem Aegypti, ut educerent filios Israel de terra Aegypti.
[14] Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israelis: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi; hae cognationes Ruben.
[15] Filii Simeon: Iamuel et Iamin et Ahod et Iachin et Sohar er Saul filius Chananitidis; hae progenies Simeon.
[16] Et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas: Gerson et Caath et Merari; anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem.
[17] Filii Gerson: Lobni et Semei per cognationes suas.
[18] Filii Caath: Amram et Isaar et Hebron et Oziel; anni quoque vitae Caath centum triginta tres.
[19] Filii Merari: Moholi et Musi; hae cognationes Levi per familias suas.
[20] Accepit autem Amram uxorem Iochabed amitam suam, quae peperit ei Aaron et Moysen; fueruntque anni vitae Amram centum triginta septem.
[21] Filii quoque Isaar: Core et Napheg et Zechri.
[22] Filii quoque Oziel: Misael et Elisaphan et Sethri.
[23] Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab sororem Naasson, quae peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar.
[24] Filii quoque Core: Asir et Elcana et Abiasaph; hae sunt cognationes Coritarum.
[25] At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel, quae peperit ei Phinees; hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas.
[26] Iste est Aaron et Moyses, quibus praecepit Dominus, ut educerent filios Israel de terra Aegypti per turmas suas.
[27] Hi sunt qui loquuntur ad pharaonem regem Aegypti, ut educant filios Israel de Aegypto; iste est Moyses et Aaron
[28] in die, qua locutus est Dominus ad Moysen in terra Aegypti.
[29] Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: " Ego Dominus; loquere ad pharaonem regem Aegypti omnia, quae ego loquor tibi ".
[30] Et ait Moyses coram Domino: " En incircumcisus labiis sum. Quomodo audiet me pharao? ".