Skip to content
Opens in a new window

[1] Dixit autem Dominus ad Moysen: " Ingredere ad pharaonem et loquere ad eum: Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.

[2] Quod si adhuc renuis et retines eos,

[3] ecce manus Domini erit super possessionem tuam in agris, super equos et asinos et camelos et boves et oves, pestis valde gravis;

[4] et distinguet Dominus inter possessiones Israel et possessiones Aegyptiorum, ut nihil omnino pereat ex his, quae pertinent ad filios Israel.

[5] Constituitque Dominus tempus dicens: Cras faciet Dominus verbum istud in terra ".

[6] Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die, mortuaque sunt omnia animantia Aegyptiorum; de animalibus vero filiorum Israel nihil omnino periit.

[7] Et misit pharao ad videndum; nec erat quidquam mortuum de his, quae possidebat Israel. Ingravatumque est cor pharaonis, et non dimisit populum.

[8] Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron: " Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in caelum coram pharaone;

[9] sitque pulvis super omnem terram Aegypti; erunt enim in hominibus et iumentis ulcera et vesicae turgentes in universa terra Aegypti ".

[10] Tuleruntque cinerem de camino et steterunt coram pharaone, et sparsit illum Moyses in caelum; factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et iumentis.

[11] Nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera, quae in illis erant et in omni terra Aegypti.

[12] Induravitque Dominus cor pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen.

[13] Dixitque Dominus ad Moysen: " Mane consurge et sta coram pharaone et dices ad eum: Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi;

[14] quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum et super servos tuos et super populum tuum, ut scias quod non sit similis mei in omni terra.

[15] Nunc enim extendens manum si percussissem te et populum tuum peste, perisses de terra.

[16] Idcirco autem servavi te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra.

[17] Adhuc retines populum meum et non vis dimittere eum?

[18] En pluam cras, hac ipsa hora, grandinem multam nimis, qualis non fuit in Aegypto a die, qua fundata est, usque in praesens tempus.

[19] Mitte ergo iam nunc et congrega iumenta tua et omnia, quae habes in agro; homines enim et iumenta universa, quae inventa fuerint foris nec congregata de agris, cadet super ea grando, et morientur ".

[20] Qui timuit verbum Domini de servis pharaonis, fecit confugere servos suos et iumenta in domos;

[21] qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et iumenta in agris.

[22] Et dixit Dominus ad Moysen: " Extende manum tuam in caelum, ut fiat grando in universa terra Aegypti super homines et super iumenta et super omnem herbam agri in terra Aegypti ".

[23] Extenditque Moyses virgam in caelum, et Dominus dedit tonitrua et grandinem ac discurrentia fulgura super terram; pluitque Dominus grandinem super terram Aegypti.

[24] Et grando et ignis immixta pariter ferebantur; tantaeque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra Aegypti, ex quo gens illa condita est.

[25] Et percussit grando in omni terra Aegypti cuncta, quae fuerunt in agris, ab homine usque ad iumentum; cunctamque herbam agri percussit grando et omne lignum regionis confregit.

[26] Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Israel, grando non cecidit.

[27] Misitque pharao et vocavit Moysen et Aaron dicens ad eos: " Nunc peccavi; Dominus iustus, ego et populus meus rei.

[28] Orate Dominum, ut desinant tonitrua Dei et grando, et dimittam vos, et nequaquam hic ultra manebitis ".

[29] Ait Moyses: " Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum; et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra.

[30] Novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum ".

[31] Linum ergo et hordeum laesum est, eo quod hordeum iam spicas et linum iam folliculos germinaret;

[32] triticum autem et far non sunt laesa, quia serotina erant.

[33] Egressusque Moyses a pharaone ex urbe tetendit manus ad Dominum; et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra effundebatur pluvia super terram.

[34] Videns autem pharao quod cessasset pluvia et grando et tonitrua, auxit peccatum;

[35] et ingravatum est cor eius et servorum illius et induratum nimis; nec dimisit filios Israel, sicut dixerat Dominus per manum Moysi.

Exodus — Chapters