Skip to content
Opens in a new window

[1] Visio Isaiae filii Amos, quam vidit super Iudam et Ierusalem in diebus Oziae, Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae.

[2] Audite, caeli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est: " Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me.

[3] Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui; Israel non cognovit, populus meus non intellexit ".

[4] Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis! Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt Sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum.

[5] Super quo percutiemini vos ultra, addentes praevaricationem? Omne caput languidum, et omne cor maerens.

[6] A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas; vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo.

[7] Terra vestra deserta, civitates vestrae succensae igni; regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili.

[8] Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, sicut tugurium in cucumerario, sicut civitas, quae obsessa est.

[9] Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus.

[10] Audite verbum Domini, principes Sodomorum; percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrae.

[11] " Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum?, dicit Dominus. Plenus sum holocaustis arietum et adipe pinguium; et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui.

[12] Cum veneritis ante conspectum meum, quis quaesivit haec de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis?

[13] Ne afferatis ultra sacrificium vanum; abominatio mihi incensum, neomenia et sabbatum et conventus; non feram scelus cum coetu sollemni;

[14] calendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea, facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens.

[15] Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis; et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestrae sanguine plenae sunt.

[16] Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis; quiescite agere perverse,

[17] discite benefacere: quaerite iudicium, subvenite oppresso, iudicate pupillo, defendite viduam.

[18] Et venite, et iudicio contendamus, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et, si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana erunt.

[19] Si volueritis et audieritis, bona terrae comedetis;

[20] quod si nolueritis et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est ".

[21] Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena iudicii? Iustitia habitavit in ea, nunc autem homicidae.

[22] Argentum tuum versum est in scoriam, vinum tuum mixtum est aqua;

[23] principes tui infideles, socii furum: omnes diligunt munera, sequuntur retributiones, pupillo non iudicant, et causa viduae non ingreditur ad illos.

[24] Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israel: " Heu, consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis.

[25] Et convertam manum meam ad te et excoquam ad purum scoriam tuam et auferam omne stannum tuum.

[26] Et restituam iudices tuos, ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus; post haec vocaberis Civitas iustitiae, Urbs fidelis ".

[27] Sion in iudicio redimetur et, qui in ea reversi sunt, in iustitia.

[28] Erit autem ruina scelestis et peccatoribus simul; et, qui dereliquerunt Dominum, consumentur.

[29] Confundemini enim terebinthis, in quibus delectati estis, et erubescetis super hortis, quos elegistis.

[30] Nam eritis velut quercus, defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua;

[31] et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae, et opus eius quasi scintilla, et succendetur utrumque simul, et non erit qui exstinguat.

Isaiae — Chapters