[1] Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, aufert a Ierusalem et a Iuda robur et praesidium, omne robur panis et omne robur aquae,
[2] fortem et virum bellatorem, iudicem et prophetam et hariolum et senem,
[3] principem super quinquaginta et honorabilem vultu et consiliarium et sapientem magum et prudentem incantatorem.
[4] Et dabo pueros principes eorum; et infantes dominabuntur eis.
[5] Et irruet populus, vir ad virum, unusquisque ad proximum suum: tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem.
[6] Apprehendet enim vir fratrem suum in domo patris sui: " Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem haec sub manu tua ".
[7] Clamabit in die illa dicens: " Non sum medicus, et in domo mea non est panis neque vestimentum; nolite constituere me principem populi ".
[8] Ruit enim Ierusalem, et Iudas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos maiestatis eius.
[9] Procacitas vultus eorum accusat eos, et peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt nec absconderunt; vae animae eorum, quoniam reddita sunt eis mala!
[10] Dicite iusto: " Bene! ", quoniam fructum adinventionum suarum comedet.
[11] Vae impio in malum: retributio enim manuum eius fiet ei!
[12] Populum meum opprimit infans, et mulieres dominantur ei. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant.
[13] Surgit ad arguendum Dominus et stat ad iudicandos populos.
[14] Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius: " Vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domibus vestris.
[15] Quare atteritis populum meum et facies pauperum commolitis? ", dicit Dominus, Deus exercituum.
[16] Et dixit Dominus: " Pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum, parvis passibus incedebant et catenulis pedum tinniebant,
[17] decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et Dominus crinem earum nudabit ".
[18] In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentorum et torques
[19] et lunulas et inaures et armillas et mitras,
[20] discriminalia et periscelidas et fascias et olfactoriola
[21] et anulos et ornamenta narium,
[22] mutatoria et palliola et linteamina et marsupia,
[23] specula et sindones et vittas et pallia.
[24] Et erit pro suavi odore foetor, et pro zona funiculus, et pro crispante crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium, stigma pro pulchritudine.
[25] Viri tui gladio cadent, et fortes tui in proelio,
[26] et maerebunt atque lugebunt portae eius, et desolata in terra sedebit.