[1] Et egredietur virga de stirpe Iesse, et flos de radice eius ascendet;
[2] et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et timoris Domini;
[3] et deliciae eius in timore Domini. Non secundum visionem oculorum iudicabit neque secundum auditum aurium decernet;
[4] sed iudicabit in iustitia pauperes et decernet in aequitate pro mansuetis terrae; et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium.
[5] Et erit iustitia cingulum lumborum eius, et fides cinctorium renum eius.
[6] Habitabit lupus cum agno, et pardus cum haedo accubabit; vitulus et leo simul saginabuntur, et puer parvulus minabit eos.
[7] Vitula et ursus pascentur, simul accubabunt catuli eorum; et leo sicut bos comedet paleas.
[8] Et ludet infans ab ubere super foramine aspidis; et in cavernam reguli, qui ablactatus fuerit, manum suam mittet.
[9] Non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo, quia plena erit terra scientia Domini, sicut aquae mare operiunt.
[10] In die illa radix Iesse stat in signum populorum; ipsam gentes requirent, et erit sedes eius gloriosa.
[11] Et erit in die illa: rursus extendet Dominus manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relictum erit ab Assyria et ab Aegypto et a Phatros et ab Aethiopia et ab Elam et a Sennaar et ab Emath et ab insulis maris;
[12] et levabit signum in nationes et congregabit profugos Israel et dispersos Iudae colliget a quattuor plagis terrae.
[13] Et auferetur zelus Ephraim, et hostes Iudae abscindentur; Ephraim non aemulabitur Iudam, et Iudas non pugnabit contra Ephraim.
[14] Et volabunt in umeros Philisthim ad mare, simul praedabuntur filios orientis: in Edom et Moab extendent manus suas, et filii Ammon oboedient eis.
[15] Et exsiccabit Dominus linguam maris Aegypti et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui et percutiet illud in septem rivos, ita ut transire faciat eos calceatos.
[16] Et erit via residuo populo meo, qui relinquetur ab Assyria, sicut fuit Israeli in die illa, qua ascendit de terra Aegypti.