Skip to content
Opens in a new window

[1] Et factum est in diebus Achaz filii Ioatham filii Oziae regis Iu dae, ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israel in Ierusalem ad proeliandum contra eam; et non potuerunt debellare eam.

[2] Et nuntiaverunt domui David dicentes: " Requievit Syria super Ephraim ". Et commotum est cor eius et cor populi eius, sicut moventur ligna silvarum a facie venti.

[3] Et dixit Dominus ad Isaiam: " Egredere in occursum Achaz, tu et Seariasub (id est Reliquiae revertentur) filius tuus, ad extremum aquaeductus piscinae superioris in viam agri fullonis;

[4] et dices ad eum: Vide, ut sileas; noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum, ob ardorem irae Rasin et Syriae et filii Romeliae,

[5] eo quod consilium malum inierit contra te Syria, Ephraim et filius Romeliae dicentes:

[6] "Ascendamus ad Iudam et terrorem iniciamus ei et avellamus eum ad nos et ponamus regem in medio eius filium Tabeel" ".

[7] Haec dicit Dominus Deus: " Non stabit et non erit!

[8] Caput enim Syriae Damascus, et caput Damasci Rasin; et adhuc sexaginta et quinque anni et desinet Ephraim esse populus;

[9] et caput Ephraim Samaria, et caput Samariae filius Romeliae. Si non credideritis, non permanebitis ".

[10] Et adiecit Dominus loqui ad Achaz dicens:

[11] " Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni sive in excelsum supra ".

[12] Et dixit Achaz: " Non petam et non tentabo Dominum ".

[13] Et dixit: " Audite ergo, domus David; numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo?

[14] Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce, virgo concipiet et pariet filium et vocabit nomen eius Emmanuel;

[15] butyrum et mel comedet, ut ipse sciat reprobare malum et eligere bonum.

[16] Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, desolabitur terra, cuius tu formidas duos reges;

[17] adducet Dominus super te et super populum tuum et super domum patris tui dies, qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Iuda, regem Assyriorum ".

[18] Et erit in die illa: sibilabit Dominus muscae, quae est in extremo fluminum Aegypti, et api, quae est in terra Assur;

[19] et venient et requiescent omnes in vallibus praeruptis et in cavernis petrarum et in omnibus frutetis et in omnibus pascuis.

[20] In die illa radet Dominus in novacula conducta e regione trans flumen C in rege Assyriorum C caput et pilos pedum et barbam quoque abradet.

[21] Et erit in die illa: nutriet homo vitulam et duas oves

[22] et prae ubertate lactis comedet butyrum; butyrum enim et mel manducabit omnis, qui relictus fuerit in medio terrae.

[23] Et erit in die illa: omnis locus, ubi fuerint mille vites mille argenteis, spinae et vepres erunt.

[24] Cum sagittis et arcu ingredientur illuc, vepres enim et spinae erit universa terra.

[25] Et in omnes montes, qui in sarculo sarriebantur, nemo veniet prae terrore spinarum et veprium, et erit in pascua bovis et in conculcationem pecoris.

Isaiae — Chapters