Skip to content
Opens in a new window

[1] Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meae, ut inveniam te foris et deosculer te, et iam me nemo despiciat?

[2] Apprehenderem te et ducerem in domum matris meae; ibi me doceres, et darem tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum.

[3] Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexatur me.

[4] Adiuro vos, filiae Ierusalem, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.

[5] Quae est ista, quae ascendit de deserto innixa super dilectum suum? Sub arbore malo suscitavi te; ibi parturivit te mater tua, ibi parturivit te genetrix tua.

[6] Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio; lampades eius lampades ignis atque flammae divinae.

[7] Aquae multae non potuerunt exstinguere caritatem, nec flumina obruent illam; si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despicient eum.

[8] Soror nostra parva et ubera non habet; quid faciemus sorori nostrae in die, quando alloquenda est?

[9] Si murus est, aedificemus super eum propugnacula argentea; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.

[10] Ego murus, et ubera mea sicut turris; ex quo facta sum coram eo quasi pacem reperiens.

[11] Vinea fuit Salomoni in Baalhamon. Tradidit eam custodibus; vir affert pro fructu eius mille argenteos.

[12] Vinea mea coram me est; mille tibi, Salomon, et ducenti his, qui custodiunt fructus eius.

[13] Quae habitas in hortis, amici auscultant, fac me audire vocem tuam.

[14] Fuge, dilecte mi, et assimilare capreae hinnuloque cervorum super montes aromatum.

Canticum Canticorum — Chapters